32
Ex eadem autem re perspicue patet, quantum et apud milites suos omnes et apud duces auctoritate ille valuerit. Quod Syracusani apud Antandrios maxima erant in gratia, procul dubio disciplinae militari debuerunt Hermocratis. Quae qualis fuerit, manifesto argumento sunt haec Xenophontis verba ¹): 26& d ot r0 G EO⁴αοαννι⁴eτνν τποοοοπαονννς μ⁴ἀοιοτσα επιονοσασσν i 16 i- usε,εαυν να ττουμ⁵eν να ονέινννια Qy„AO sylyvαee τοdνς εμeᷣαάeτ ous zòd ινεναν*α vuSeOvird edα emνιιρασ⁶, zνοτm αεοαασ ποο⁷ ναά τπ66 àσmσηέοαασeν συα‿ετμόνν—τις τν dænn Ln- 3.νπτο cν˙εεμννν˙ν το 5, 1 ́uε⁵lεν* 16yον* ατεeiν, dxelvou didæαoes elεοαν ⸗ενν ν d.*νπα odν παοασeσυεμα d dε Souleudauμo. Ee r0drν oν‿αοᷣεαᷣdem⁷ d τν ε&ν τνφ mσυνειdοεν 2d66Eer Téyeur ze doxdν ναάν Sονeueνν rα ετνστσ.
Quanta autem constantia in eo viro fuit! Quae si Siciliensibus tunc defuisset, quin Sicilia Atheniensium facta esset quis est, qui dubitet? Atque eosdem Athenienses quanta constantia etiam in Asia, quamdiu potuit, cum Lacedaemoniis bello persecutus est! Denique quid inexpertum omisit, ut reditum in patriam sibi compararet? Quare jure Horatii versus illos dissertationi nostrae praeposuisse videmur, quibus ingenium Syracusani illius depingeretur.
Neque vero solum is homo, tanto ingenio tantisque virtutibus praeditus atque insignis, in suos singulari facilitate ac mansuetudine utebatur, sed etiam summa erat in hostes humanitate, cujus praeclarum supra laudavimus exemplum.
„Non solum, inquit Cicero ³²), bellandi virtus in summo atque perfecto imperatore quae- renda est: sed multae sunt artes eximiae hujus administrae comitesque virtutis. Ac primum quanta innocentia debent esse imperatores! quanta deinde omnibus in rebus temperantia! quanta fide! quanta facilitate! quanto ingenio! quanta humanitate!“
Quarum virtutum quae defuit Hermocrati?
¹) Xen. I. I. I. 1. 30 et 31.— ¹²) in orat. de imperio Cn. Pompeji c. 13.


