Aufsatz 
Commentationis de Antigoni Gonatae vita et rebus gestis part. I / von Riedel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

viginti fere quatuor annos natus fuit. Quem ex Plutarchi I. l. videmus jam tum apud Macedones in gratia fuisse, utpote qui Philae filius et nepos esset Antipatri majoris, cujus cle- mentiae Macedones nondum obliti erant.

Demetrius Macedoniae rex factus, subacta Thessalia Boe- otis bellum intulit. Vix praeco Orchomeni Bocotarchis epi- stolam dederat, qua bellum nuntiaretur, quum Demetrius ad Chaeroneam castra posuit ¹²).

Boceoti tam celeri hostium adventu perterriti quum resi- stere non possent, pacem petiisse videntur nec incommodam impetraverunt 43). Non multo autem post a Cleonymo Spar- tiata, cum exercitu a Thebanis in urbem recepto et a Piside Thespiensi, qui auctoritate tum plurimum pollebat, sollicitati Boceoti defecerunt a Demetrio. Qui statim in Bocotiam re- versus Thebas obsidione clausit. Bocoti denique, quum Cle- onymus ex urbe fugisset, de victoria desperantes regi sese dediderunt. Urbibus praesidiis munitis Demetrius Hierony- mum Cardianum, rerum scriptorem praefecit. Quamvis magnas pecunias exegisset, tamen ceteroquin victoria clementer usus est. Captum enim Pisidem, defectionis autorem, ut sibi con- ciliaret, non solum libertate donavit, sed etiam Thespiarum patriae ⁴ι0 ʒç v⏑fecit ⁴⁴).

Lachares, Athenarum quondam tyrannus, qui paulo ante a Demetrio expulsus Thebis refugium invenerat, tum temporis in cloacam se abscondens post triduum seu quatriduum Del- phos fugit et inde ad Lysimachum ¹⁵).

Non multo post Lysimachus a Dromichaeta, Getarum

42) Polyaen. IV, 7, 11: nanjreios vijgvæa ròε Boιτ̈υκνᷣ Qανμυναην d⁴μν πη³pyeden d u⁵ rijout ir Ooxouer os Boud᷑auς οeεννο rijv dmαστονν deεᷣduν Muu*οο έά Xͤaεονωι/ voreoala dorçarons- deuoε Karenddννσαασemν Boα‿ο mη⁶dεᷣανοmννdyysAdueyo dαο⁵ν νσαα ανσνa.

43) Plat. Dem. 39: al αoν uνν*ysνονο duußddss uer α εeν pddtac · adrd(Ayuντιυιον⁹)

44) Plut. I. I.

45) Polyaen. III, 7, et 2.