Aufsatz 
De Lucani Pharsalia / von August Preime
Entstehung
Einzelbild herunterladen

De Lucani Pharsalia.

Vereor, ne temerariam vel prorsus inutilem operam impendisse videar, qui quo consilio et qua ratione Lucanus carmen Pharsaliae composuerit, inquirere et explicare conatus sim. Nam quum vel doctissimorum virorum, qui et studii et eruditionis plurimum ad eam rem connulerunt, sententiae valde inter se discrepent: juveni quaestionem, quem ſinem Lucanus in Pharsalia scribenda secutus sit, de novo post illos instituenti, arrogantiae vel temeritatis crimen imputari posse apparet. lis enim hominibus, qui pulchritudine illius carminis miriſice capti, quae a viris doctissimis de ea re in medium prolata sunt, diligenter perlegerunt, quum C. F. We- berus, eruditissimus carminum Lucani existimator, jam de eadem re pluribus disseruerit ¹) iterum eandem et jam dijudicatam quae- stionem tractari supervacaneum aique inutile esse videatur.

Quae quamvis ita sint, tamen quin proferam, quae de Phar- salia sentio, me non impedient, quum quicunque ad rem tam dif- ſicilem expediendam pro facultatibus ingenii sui se aliquid colla- turum esse profiteatur, eum rejiciendum esse non existimen,

1) cf. dissertationem Weberi de eo quod summum est in Pharsalia in Edit. Luc. Tom. II. pag. 569 sqq.

1