- 45— generi iudiciali, quod maximum esse, fere omnes artium scriptores consentiunt, summam operam dedisse videatur.
Quam totam latius primo fusam rationem, etiamsi Quinctiliano concedamus, esse instituentibus rudes non inutilem, et si non statim rectissima linea tensam, faci- liorem tamen et apertiorem viam, ¹) tamen et ipsi eius iudicio subscribimus, quum his verbis disputationi suae de causae constitutionibus etc. finem imposuit: 2)„Verum haec affectata subtilitas circa nomina rerum ambitiose laboret, a nobis in hoc assumta solum, ne parum diligenter inquisisse de opere, quod agressi sumus, vide- remur: simplicius autem instituenti non est necesse, per tam minutas rerum particulas rationem dicendi concidere. OQuo vitio multi quidem labora- runt, praecipue tamen Hermagoras, vir alioqui subtilis et in plurimis admi- randus, tantum diligentiae nimis sollicitae, ut ipsa eius reprehensio laude aliqua non indigna sit. Haec autem brevior, vel ideo multo lucidior via(sc. qua Quinctilianus ingressus est) neque dicentem per ambages fatigabit, nec cor- pus orationis in parva momenta diducendo consumet etc.“ Unde in nostrum quoque cadere consentaneum est, quod Quinctil. VIII. prooem. 3 de multis dicit, nonnun- quam qui diligentissimi artium scriptores exstiterint, ab eloquentia longissime fuisse remotos. Quae opinio non solum Ciceronis verbis, ³) sed etiam auctoris dialogi de oratoribus 4) testimonio firmatur, qui„ista vero, inquit, longa principiorum praeparatio et narrationis alte repetita series et multarum divisio- num ostentatio et mille argumentorum gradus, et quidquid aliud ari- dissimis Hermagorae et Appollodori libris praecipitur, in honore erat;“ quem qui- dem honorem postea demum, quum ars in scholarum spatia se recepisset, et apud
Graecos 5) et apud Latinos 6) revertisse constat.
1) Quinct. III. 6. 83.
2) Quinct. III. 11. 21 sq.
3) Cic. de inv. I. 6. 8. 9. Brut. c. 76. 78.
4) Dial. d. or. c. 19. Hoc autem in loco de nostro sermone tur, quod Hermagoras, ut apud Quinctilianum, cum Apollodoro componitur, sed etiam ex universa artis descriptione, quam modo legimus.
5) Westermann. I. I. T. I.§. 95. 4.
6) Westermann. 1. I. T. II.§. 88. 8.
m esse, non solum inde sequi-
——hene—


