Aufsatz 
Commentatio de Hermagora rhetore / scripsit Carolus Guilielmus Piderit
Entstehung
Einzelbild herunterladen

II. DE HERMAGORAE AnTE.

Princepa vero inter illos scriptores est Cicero, quem in rhetoricorum libris Mermagorae vestigia adeo pressisse vidimus, ut nil nisi ea, quibus discreparet, addere causisque confirmare opus esse putaret 41). Qui quum ipse Hermagorae scripta ante oculos habuisse videatur, primarium fontem iure meritoque putamus, unde non modo quae claris verbis IHermagorae tribuantur, hauriri, sed ea etiam, quae in disciplinae sonnexu suum locum obtineant, suppleri possint. Deinde est Quinctilianus, qui quo facilius falsis Hermagorae libris ²) in errorem induci posset, eo maiore diligentia nostri doctrinam ab aliis distinxit. Itaque Quinctilianus quoque, qui et nostri libros rhetoricos pariter atque eos, quorum falsus erat titulus, bene novit, et cum Cicerone de Hermagorae doctrina consentit, profecto is est, ut non solum Ciceronis verba con- firmet, sed plerumque etiam eodem loco, quo ille, haberi possit.

Tum ab altera parte Graeci), ab altera rhetores Latini ¹) sunt, qui Hermagorae doctrinae quasi fragmenta memoriae prodiderunt. IIli tamen, qui ex va- riis Hermagorae Hermagoreorumque nominibus inscriptis libris hausisse videntur, eo maiore cum diligentia et cautione legendi sunt, quo minus primo adspectu intellige- mus, utrum de nostro, an de altero Hermagora, an de alio quodam eiusdem nominis rhetore disputaverint. Nam distinguit quidem Maxim. Planud. in schol. ad stat. Her- mog.(Walz. I. I. T. V. p. 337) Eouylcwναν dv vedreçov ab antiquiore, et Meierus ³) illum eundem esse dicit, qui cognomine Carionis appellatus sit. Attamen etsi hoc

1) Cic. d. inv. I. 19. 12ne, si tacite praeterierimus, sine causa non secuti eum putemur. 2) Quinct. III. 5. 14.

3) Rhetores Graeci ex codd. Flor. etc. ed. Chr. Walz. Stuttgart. et Tubing. 1831. sq. 8. 4) Antiqui Rhetores Latini etce. ed. Capperonnerius Argentorat. 1756. 4.

5) Ind. schol. 1. I. p. VII. 35.

3