11
in eoque cernitur, ut animi partes ad naturae legem eum regant, tum regantur 55). Qua vero via ac ratione ad virtutem vitaeque sanctitatem adducamur, innato nobis veri pulchrique studio et amore edocemur. Philosophiae autem est, insitas quasque virtutes explicare, ut, quae homini inest, ad praeelara omnia indoles naturalis excitetur excultaque prodeat in lucem. Arete autem conjunetus cum virtute cognatusque est amor ille coelestis, cujus in homine haec est vis et efficacitas, ut ad pulehri adspee- tum nos incendat et veheinens quoddam exeitet alatque pulchri, quod idem bonum est, desiderium, deinde ut nos incitet ad disciplinas qnaerendas, quibus nutriti in reg- num veritatis possimus escendere, denique ut ad virtutem divino quodam spiritu nos inflammet ⁵⁶). Praecipuus vero fons virtutis est in puerorum recta institutione, quorum animus totus penitusque ita excolendus est, ut sensus omnes et facultates eliciantur et corroborentur; ad quod plurimum valet ars omnium longe difficillima, ut semet ipsos cognoscant et ad semet ipsos intuendos judicandosque convertantur 5⁷). Hinc nobis ad vitam recte instituendam proponenda est per fecta illa respublica ad eamque animus ita exigendus, ut in nobis ipsis perfectam quasi civitatem omnesque ejus eum Partes tum virtutes ostendamus et ad ejus speeiem nos conformemus ⁵⁸). Virtus vero propter se ipsa expetenda; virtus neque nostris ipsorum commodis neque eventu rerum ges- tarum, sed animi et consilii, quod quisque in agendo sequitur, naturalique bonitate et rationis consensn est metienda ⁵⁰). Quo quis aptius ad procreandum animi concentum studuerit virtuti, tanto magis ejus animus sibi ipse consonabit seque nequiescet; et quo rectius sibimet ipsi temperans officia sua praestiterit, quamvis a nullo landetur neque ullum e rebus gestis percipiat commodum, eo magis illam animi assequetur tran- quillitatem pacemque placidissimam, quae continuo exhilarat sapientem et per se suf- ficit ad bene beateque vivendum ⁶⁰). Sapiens vero quamquam ab omni voluptate alie- nam non expetat vitam, tamen hoc tantum consilio expetendas censet res externas, ut animi ille augeatur concentus homoque internus rectius sentiat. Quamvis autem in hac vita virtuti non semper aequabilis contingat felicitatis externae portio, post exitum tamen vitae justos manent honestae vitae praemia ae munera*¹). Itaque prae eeteris omnibus id spectandum nobis est, ut boni non videnmur esse, sed simus.— Haec morum praecepta aretissime cohaerent eum doctrina de deo. Mens enim humana non est terrestris planta, sed coelestis 62); a coelo repetendae sunt animorum origimes. Idque est maxim hac in re momenti, mundi eujusdam perfecti exemplar sive αια deiytœ ad ideas illas pulchri, justi sanctique mente concepisse, deum mentique babuisse propositum, quum conderet mundum. IIlae quidem ideae, 1 dyro öyra, sunt 10ν
⁵⁵³) Rep. IV. 444. d. e.
5⁰) Couviv. 197. d.
*¹) Gorg. 484. 33. Rep. IV. 423. e. AleibL. 1 129— 133. ³³) Rep. IV. 423. e..
³⁰) Phaedo. 69. Rep. II. 367. b
⁴⁰) Phil. 63. c.
6¹1) Rep. VI. 13— 21. Legg. X. 904.
6²) Tim. 90. a. Cf. Cic. de Legg. I. 7. Pl. Legg. V. 727. d.


