VI
essent, materiam digestam diligenterque examinatam praeberem. Neque tamen res Pla- taeensium ultra aetatem Alexandri M., qui Platacarum moenia magniſice restituit, perse- quendas mihi esse existimavi. Nam ex eius aetate Plataeenses, postquam cum populari- bus suis in gratiam redierunt, nihil fere gessisse videntur, quod aut per se memoratu dig-
num, aut aliquanti in res Graecas momenti esset.
Haec autem mea de rebus Plataeensium scriptio quo melius intelligeretur, agri,
quem incolebant, descriptionem praemisi. Primo ea capite continetur; sequentia vero
uinque capita historiam Plataeensium ad annum usque 524 ante Chr. nat. enarratam 1
exhibent.


