Aufsatz 
De rebus Plataeensium / vom ... Friedrich Münscher
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Prooemiunm.

Minorum Graeciae civitatum nulla dignior visa est, cuius res conscribendas susci- perem, quam Plataeensium. Primum enim illi libertatis studio ducti a societate popu- larium secesserunt atque, id quod in utramque partem homines interpretari solent, cum ſinitimis consortio inito libertate frui, quam suorum principatum nimium ferre maluerunt. Deinde quum ob eas res, quas una cum ceteris Graecis contra Persas ad Maratho- nem, Artemisium et Plataeas ipsas gesserunt, summis laudibus essent ornati, iidem postea gravissimis cladibus afflicti sunt. Nam ante Alexandri M. aetatem ter ipsi patria pulsi sunt; ter oppidum suum dirutum viderunt. Denique, his malis non absterriti, Athe- niensium societatem semel initam per ducentos fere annos, praeterquam quod perbreve tantum tempus abalienati sunt, summa fide servarunt. Hanc autem Atheniensibus, po- tentissimae civitati, ad internecionem usque praestitam fidem ita coluerunt, ut, libertati nihil non anteponentes, tantum amicis fideles, non tanquam dominis obnoxii esse vel- lent. Sic exiguis opibus civitas praecipue libertatis studio, tum fortitudine contra hostes et fide in socios exhibita prae ceteris fare omnibus nobilitata est.

Quam ob rem operae pretium facturus esse mihi visus sum, si quaecunque de iis

aut apud veteres scriptores legerentur, aut coniectura ex corum libris colligi possent,

congererem et diiudicarem, ut iis, qui continuam rerum Graecarum historiam contexturi