— 2—
Moschopulea paraphrasi olim in editione principe Scholiorum Romana(a. 1515) vulgavit — quam syllogen in Scholiis Germani ut suis quaeque auctoribus tribuerentur diges- simus—, cum Ernestus Schneiderus e codice Vratislaviensi a. 1844 Thomano-Tri- cliniana ad Pyth. I. II. III. IV. ¹), nos autem eadem ad Nemea et Isthmia ante hos duos annos separato libello ²) edidissemus, nihil restabat nisi ut quae sola praeter illa ad Pyth. V— XII supersunt scholia aut ex archetypo Florentino aut ex apographo eius Ambrosiano³) eruta publicarentur. Etenim in his tantum duobus libris haec scholia inveniuntur. Quae nec omnino vera aut nova continere nec tamen in scriptore tam difficili inutilia esse nunc non attinet demonstrare— id quod meum erit cum com- mentariis perficiendis me accinxero— sed de integritate libri Plorentini quod obser- vavi ad ea quae alibi dixi adiicere lubet, quoniam apographa omnia huius familiae codicum e mutilato iam Florentino libro manaverunt.
Constabat hic liber olim, dum integer erat, ex XXI fasciculis, quos, cum octona folia(i. e. quattuor foliorum complicatorum paria) complectantur, vulgo quater- niones appellare solent, igitur 168 foliis vel 336 paginis; extrema autem compages (una et vicensima) aut sex tantum folia complexa esse aut duo vacua habuisse videtur.
Constat idem liber nunc ex XII fasciculis, quorum unus(olim nonus) ut VI tantum folia tenens(amissis externis) mutilus est, reliqui vero cum octona ut debent contineant, summa est 94 foliorum sive 188 paginarum. Bibliopegus autem extremum eum posuit fasciculum, quem primum poni oportebat. Subiungo tabulam, ut rem
planius intellegas.
1) Apparatus Pindarici Supplementum ex codicibus Vratislaviensibus edidit Car. Ern. Chri- stoph. Schneider. Vrat. 1844. 4. p. 1—32.— Editor usus est pessimo codice, qui vel Latina Graecis passim admiscet. Contuli edita accurate cum Florentino, unde sat multi errores facile corriguntur.
2) Scholia Recentiora Thomano-Tricliniana in Pindari Nemea et Isthmia e codd. ant. hoc lib. primum eduntur in honorem scholae Hanoviensis cett. 8 mai. 34 pp.— Pauca tantum huius libelli exemplaria typis mandata sunt: tamen ad Pindaricos viros ut mitteretur curavi.— Adde ibi p. 8 10 r00011O d⁶ τν ποσαυνο et p. 11 et 21 n rd⁴νν ππαχᷣ⁵ανν—ωαεον item p. 29 et 30 r6 π ο Gιν eunrlxdv; quae in Flor. non omissa sunt.
3) cf. ed. mai. p. XXXII. num. 109. et libelli Hanoviensis p. 33 sd.; Progr. 1865 p. 30 sq.


