Aufsatz 
Scholia Thomano-Tricliniana in Pindari Pythia V-XII ex cod. Florentino edita
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Brevi ante bellum civile, quod superiore anno exarsit, insigni benevolentia duorum virorum illustrium factum est, ut mihi per menses aliquot uti liceret codice illo Pindari Florentino, quem diorthoticorum alterius generis et praestantissimum esse et(dum integer erat) fontem originemque omnium fuisse cum olim cognovi atque indi- cavi tum nuper in editione explicatius ostendi!¹). Horum virorum, quibus maximam gratiam habeo, alter est Samuel Theophilus Muellerus, huius urbis Consul, Consistorii Evangelici Lutheranorum Princeps, gymnasii nostri patronus spectatissimus, qui cum perofficiose apud Comitem de Rati-Opizzoni Italici Regis apud Conventum Ger- manicum qui tunc erat legatum intercederet, codex ille ut per Alpium iuga huc tramit- teretur effecit. Atque Ratius V. I. imminente iam bello cum librum sub Kalendas Iunias, ut par erat, reposceret, tamen vel propemodum usque ad Idus eiusdem mensis fatalis usum eius mihi concessit, ut si non glossas omnes et metrica, at ipsa scholia omnia exscribi liceret. Inde factum est, ut his, quae reliqua fuerunt, editis iam omnia Scholia Recentiora in Pindarum quatenus exstare videntur publici iuris sint. Nam

postquam Zacharias Calergi Thomano-Tricliniana quae ad Olympia referuntur una cum

1) descriptum habes(1847) in Mus. Rhen. VI, 437 sd.;(1860) in Scholiis Germani p. XVII sq. XXI;(1864) in ed. mai. praef. p. XXX- XXXIII;(1865) post Scholia Rec. in Nem. et Isthmia p. 33 sq. et fusius in Progr. Francof. eiusd. anni pD. 30;(1866) in ed. min. p. 2. Codex olim Abbatiae EFloren- tinae(S. Mariae Virg. Benedictinorum), nunc Laurentianus, hodie numeris 2639. 94. signatur. Quod moneo ob errores in Scholiis Germani p. XIV notatos, ne quisbis in idem incidat.