GIIIAGPOGI O ATTGC
De horum Scholiorum utilitate, aerate, auctoritate disserere longum est. Sufficiat monere haec supplemento edi eorum quae Zacharias Calergi Cretensis ante hos trecentos et quinquaginta annos xdeννυν⅔ αœφ αἀά⸗d dεᷣᷣαα esse iudicavit, exemplo Ernesti Schneideri Vratislaviensis qui a. d. 1844 cea quae ad Pythia quattuor prima pertinent non sine fructu edidit. Usus sum his codicibus duobus
1. Laurentiano, olim Abbatiae Florentinae, de quo olim in Museo Rhenano(VI, 437 sq.), tum in Scholiis Germani, nuper denique in Editione enuclea- tius egimus;
2. Ambrosiano F, notato in bibliotheca S. 31. sup. 7, apographo(in hac parte) Laurentiani, de quo ut ad collecticios libros pertinenti fusius expositum est in Editione;
raro etiam tertio[quartum qui haec Scholia contineat non novi)
3. Ambrosiano B, notato in bibliotheca C. 22. sup., qui et ipse ita ex Laurentiano descendit, ut quas lacu- nas in hoc amissis quaternionibus esse videret, eas in textu imitator aliquis vel discipulus Triclinii ad modum magistri interpolare, in Scholiis autem nihil novare auderet nisi quod glossas marginalibus intexeret, ut ea fere commentario perpetuo(qualis est Moschopuli ad Olympia) similia redderet. Habet hic liber gemellum sibi Estensem A, qui tamen Scholiis caret; vide de hoc pari memorabili librorum Editionem nostram.


