Aufsatz 
De coniunctivi et optativi usu Thucydideo / scrisit Adolfus Carolus Lange
Entstehung
Einzelbild herunterladen

De coniunctivi et optativi usu Thucydideo.

Scripsit

Adolfus Carolus Lange, Phil. Dr.

O

Suum cuique scriptorum veterum esse sermonem nec quae in grammaticis traduntur leges dicendi ab omnibus uno eodemque modo esse observatas satis superque historica quae vocatur artis grammaticae tractandae ratio docuit. Ut autem recte intellegatur, quomodo alicuius linguae sermo paulatim ac pedetentim excultus mutatusque sit, accuratissima pervestigatione singulorum scriptorum dicendi generis opus est: neque vero de cuiusquam scriptoris dicendi genere recte pote- rimus iudicare nisi singulis orationis partibus diligenter pertractatis. His tantum fundamentis iactis grammatica historica veram imaginem praebebit. Quae cum ita sint, ut pro mea parte quantulamcunque stipem afferam, quoniam nemo hucusque, quantum equidem sciam, varios con- iunctivi et optativi a Thucydide adhibiti modos omnibus locis illius principis historicorum Grae corum collatis tractavit, horum modorum usus Thucydideus ¹) haud videtur indignus esse, in quem diligentius inquiratur.

Ac primum quidem de coniunctivo, deinde de optativo agamus.

CAP. I. De coniunctivi usu Thucydideo.

Propria coniunctivi vis ea est, ut animum in re ad effectum adducenda defixum significet?): nam, ut recentiorum grammaticorum artis vocabulis utar, coniunctivus inter indicativum, modum

¹) Non respicienda putavi praeter poetarum locos Thuc. operi insertos capita III, 84, otiosi alicuius hominis additamentum, V, 77 et 79, quae dialecto Dorica conscripta sunt, denique pauca illa verba in exeunte libro VIII ab interpolatore adiecta.

²) Cf. Bäumleinium, qui in libri sic inscripti»Untersuchungen üb. die griech. modi u. die partik. u. G Heilbr. 1846. pag. 35 coniunctivi notionem sic definit:»tendenz zur wirklichkeit«; idem pagg. 1 9, 14 sq. sagacissime exposuit falsum esse grammaticorum veterum de coniunctivo iudicium, qui eum orrorxεν dyxεου appellabant, quod semper penderet ab aliquo verbo(cf. Dion. Thr. in Bekk. Anecd. II. p. 638 et schol. ad Dion. p. 884: Iéyerat unorcvrte, ôrν υnordodσεεα 10001G 2( T 20G oôgpoοα xcœ² 20 dπσςσ), quorum vestigiis etiam Godofr. Hermannus, emendandae rationis grammaticae princeps atque auctor, ita institit, ut ubicunque verbum, e quo penderet coniunctivus, abesset, illud per ellipsin omissum esse diceret(cf. de emendand. rat. gramm. Gr. p. 206 7); falso prao- terea ipsum Hermannum aliosque modorum Graecorum discrimina e Kantii categoriis modalitatis quae vocantur ex- plicare studuisse.

1