Aufsatz 
Vier mittelalterliche Handschriften
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Testes huius rei sunt discretus Micael carbonell prebiter(!) vicarius ecclesie sancti Petri de Castenyadello ¹) et Anthonius falgueres maior dierum ²) parochie sancti Andree de baucells dioc. vicen.

Ego michael sala presbiter commendatarius ³) perpetuus Monasterii sancti laurentii de monte vicen. dioc. firmo predicta ratione dominii iuribus dicti monasterii in omnibus semper salvis et confiteor me pro iure meo recepisse octo libras) barchi- nonen. ratione tertii a predicto emptore.

Sit omnibus notum Quod Ego Anthonius buso parochie sancti Saturnini de osormort dioc. vicen. Ex certa mea scientia Confiteor et recognosco vobis Galcerando vidal molinerio dicte parochie presenti quod dedistis solvistis et tradidistis michi bene et plenarie mee omnino de voluntati(!) Omnes illas Sexdecim libras et Octo solidos barchns. pro quibus seu quarum pretio vendidi et concessi vobis et vestris ac quibus volueritis perpetuo instrumento tamen gratie ad quandocunque redimendi mediante Totum integriter illum mansum vocatum dels abauradors unacum eius terris honoribus et possessionibus nemoribus silvis pratis pascuis pasturis torrentibus tor- renteriis arboribus diversorum generum presentibus et futuris aquis aqueductibus integritatibus proprietatibus et aliis iuribus et pertinentiis suis universis Quem ego habebam tenebam et possidebam in parochia sancti ffelicis de planesiis dicte dioc. vicen. Et tenetur sub dominio libero et francho alodio Monasterii sancti Laurentii de monte et eius Reverendi Prioris Qui ibi recipit et recipere debet potest et con- suevit anno quolibet certo termino Duodecim solidos barchns. de censu Prout hec et alia non nulla in instrumento dicte venditionis inde recepto per notarium infra- scriptum die ⁵³) et infrascripta latius et plenius continentur Et ideo renunciando exceptioni peccunie non numerate non habite et non recepte et doli mali ac in factum actioni et omni alii iuri his obvianti In cuius rei testimonium facio vobis de predictis Sexdecim libris et Octo solidis per vos michi pro pretio dicte venditionis exolutis presentem apocam de soluto. Actum est hoc in parochia sancti Petri de Castanya- dello dioc. vicen. die Secunda mensis Aprilis Anno a nativitate domini Millesimo Quingentesimo Vicesimo Septimo signum meum Anthonii buso predicti/ Qui hec laudo et firmo.

Testes huius rei sunt discretus Micael carbonell prebyter(1) vicarius ecclesiae sancti Petri de Castanyadello et Anthonius falgueras maior dierum parochie sancti Andree de baucells dioc. vicen.

¹) Der Ortsname ist hier ganz deutlich Castenyadello geschrieben, während sich sonst stets die Schreibweise Castanyadello findet.

²) Maior dierum= natu maior(Ducange).

³) Commendatarius vel commendatorius, monachus S. Dionysii, qui pro abbate omnimodam habebat jurisdictionem in quosvis deliquentes in ecclesia et in toto monasterii circuitu(Ducang e).

4) Abgekürzt ist geschrieben Ibras, wobei der Querstrich das ausgelassene i andeutet. Daraus kann man sehr schön ersehen, wie wir zu unserem Pfundzeichen gekommen sind. Je nach dem Zu- sammenhang, in dem das Wort stand, änderte sich natürlich die Endung. Um nun ein einheitliches Zeichen zu bekommen, muſste man diese weglassen, und mit ihr fiel dann auch der letzte Teil des b, welcher mit dem nachfolgenden r zu einem Ductus verbunden war, was an unserem Beispiel ganz deutlich zu erkennen ist. So blieben nur die beiden oben durchstrichenen 1-Striche übrig.

) Die hier stehende Abkürzung, etwa püti, ist mir unverständlich.