18
animadvertendum est, ab Livio jam initium sumere illum posterioris ætatis usum, quo substantiva, quae dicuntur, abstracta, in rei singularis notionem(concreta) abeant, quod quidem multis exemplis probari potest. Sic juventutem, remi- gium, stationes, custodias, servitia eo sensu accipi nihil est frequentius: IlI, 47, 1: Virginius sordidalus fiſiam suam— cum ingenti advocatione (advocatorum copia) in forum deducit; XXIII, 37, 5: eruptio ex oppido simul duabus portis stationes hostium fudit; VIII, 11, 12: Latium Ga-
uaque agro multati; II, 13. 10: actas(tenera puella); ib. 50, 10 pauci- tas; VIII, 12, 14: dictatura; XXIII, 25, 7: fuga. Unde eliam fit, ut ejus generis substantiva plurali numero saepissime inveniantur, ut servitu- dines, indignitates, altitudines, ulilitates, necessiludines.— Duo substanliva si eadem ralione ab eodem verbo pendent, oraltionem duplici eorum forma variare solet Livius, ut XXXVIII, 39, 11: Iliensibus Rhœteum et Gergithum addiderunt, non tam ob recentiaullamerita, quam originum memoria; ubi perperam legi memoriam Drakenborch satis docet, eandemque Livii va- rianda orationis consuetudinem multis exemplis demonstrat, quæ nescit quid decoris habeat, quod placeat, ct genium Livii redoleat, qui innumeris locis si- mili aliisque modis orationem variare soleat. Ouod variandi genus et in ver- bis et in totis sententiis locum habet, ut II, 11, 2: Navibus undique adscilis etad custodiam, elut prædatum milites trans— flumen trajicerel; XXXIX, 14, 9: Consules— imperarunt, ut sacerdotes conquirerent— ædiles ple- bis videre, ubi vid. Drak. de pluribus. Neque modo casum substantivorum,
pertinet, similibus certe locis id probatur, a vulgari tamen loquendi ratione non minus abest quippe quæ parlicipium aliquod, ut armandas, postulet; immo vero durius est insolita ver- borum collocatione, interposito milite, pro ad naves delecto milite, aut delecto ad naves milite. Ac si locum Polybii landatum in animo habuit Livius, quod equi- dem negaverim, quid obstat quominus et verbis imitatus sit, quum et ibi dν οοαες cum r.00G Ta† erriarizn ostan, interposito adjectivo rrοdelorarorg, conjunctum sit, quod latino idoneus suppleri potuit, ut milite ad naves idoneo scriptum esset, quod et rebus et linguæ legibus loco laudato Polybii optime respondere videtur. Qui usus dicendi et exemplis supra congestis conſirmatur, et locis ejusdem generis additis, quibus pro- bandi vim derogandam esse censet Fabri ad I. l. Etenim VII, 5, 9:„quum placuisset tribunos militum ad legiones suffragio fieri“ numquid aliud est, quam quod, Drak. teste, et apud Ciceronem occurrat? Pari modo XXXIV, 6, 13: servos ad remum, numero ex censu constituto, cum stipendio nostro dabamus. Cur hic ad remum a dabamus pendeat, cum alia exempla hanc substantivorum per parucipia conjungendorum consuetudinem satis osten- dant, ut XXII, 61, 2: Magna jam summa erogata in servos ad militiam emendos arman- dosque. Hunc usum substantivorum inter se conjungendorum Livio familiarem esse, ex eo quoque sequitur, quod præpositiones, quibus verba composita sunt, cum substantivis, quæ inde pendent, repetere solet, ut incidere in insidias, adferre ad consnles, demittere de cælo, iaterjicere inter Romam, trajicere trans flumen etc. vid. Drak. ad Præf. 11.


