16
tur verbo, quo signiſicantiora reddantur, interjecto, Fabri ad XXIII, 42, 10. In duobus enunciati alicujus membris, quæ particulis et-et, ut-ita, nec-nec, aut- aut arctissime inter se cohærent, subjectum aut objectum alterius partis haud raro in fronte ita collocatur, ut ad utrumque sententig membrum pertinere videri possit, quum ad primum tantum sit referendum: XXII, 6, 2: Eum et robora virorum sequebantur, et ipse— impigre ferebat opem.— Chiasmi exempla, ut apud alios scriptores, in primis Sallustium, sic apud Livium innu- mera inveniuntur: XXIII, 44, 5: In urbem Romani, Pœni in castra.— liem confusi illius et intricati verborum ordinis, qui Synchysis dicitur, et poëlis maxime in usu est, ut XXIV, 8, 5: Ob eandem caussam— fuisse non nega- verim, cur M. Valerio non diffideretur, adversus similiter provocantem arma capienti Gallum ad certamen, X, 24, 5; IIlI, 20, 5.
Postremo in omni orationis structura, sive ratione, qua variae ejus partes inter se conveniunt, alterumque ab altero verbum mutatur, aliorum auctoritati Livius haud obnoxius, viam sibi propriam ingreditur, in dicendoque, sicut in sentiendo et cogitando, suam solius animi indolem sequitur. Cujus rei quum innumera quaelibet historiarum pars exempla suppeditet, nonnulla in medium pro- ferre liceat, quibus, quid et in aliis oralionis partibus habeat sui, facile intel- ligatur. Sic usitatissimum Livio, ut cum nominibus collectivis numerum verbi pluralem conjungat, neque solum cum substantivis, ubi sententia ad unum aut ad plures simul referri possit, ut V, 37, 8: Nata in vanos tumultus gens— cuncta compleverant; XXIV, 3, 15. multitudo abeunt; V, 38,5: pars— fuge- rent, ubi vid. Drak. et Fabri; sed etiam cum pronominibus, ut II, 22, 7: apud quem quisqueservierant; XXI, 54, 8: quidquid appropin quabant; V, 39, 4: nemo-crederent; IX, 44, 2: neuter potuerani; quae qui- dem lectio nonnullorum codicum auctoritate munitur. Item cum nominibus gentium, ut XXI, 50, 3: Poenus-habebant; IX, 27, 5: Romanus tra- hebant. Contra in ejusdem sententiae priori membro numerum verbi singularem, in posteriori pluralem non raro poni, docet Drak, ad IV, 16, 8, idque Livianum in primis esse ait, quo grata varietate oratio distinguatur, I, 26 12: Non tulit populus—absolveruntque; XXIV, 22, 6: Senatus haberi coeptus est, ne- que consulti erant. Senatus populusque, quae voces alibi cum singu- lari tantum occurrere solent, utroque modo apud Livium inveniuntur, ut XXI, 40, 3: Senatus populusque rom. voluit; IX, 6, 7: Cunctus senatus populus- que— funguntur; Fabri ad XXI, 40, 3.
Plurali numero et apposita esse solent, ut I, 41, 1: Sen. populusque egressi; Ep: I, 2: clamor concursusque populi mirantium.— Sæpissime ad- Jeclivum vel participium ad verum et naturale nominis alicujus genus refertur, non ad grammaticum, ut X, 1, 3: Capita conjurationis virgis caesi ac securi percussi; VIII, 11, 12: Latium Capuaque agro mulfati; VII, 28, 6:


