17
Ultimum est c. 43 apud: Uellerun excerptum Vatic. Mai. c. XVIT. p. 14, cuius verba sunt:
rorende 6 ⁸ vxds LSein rod oonneduSrites narspag, 5 örar dννres rodg 2νινν viods dnd 6 Sαρ⁵⁴ ουν dουννκ ꝗvoο reuπorrcs, 1⁷) q³νονrct 50„ 9⁸?*, ad 1 εeυνπηιιέςtπα⁴ς οmιναραςσοντες ττνο⁶ςmυιρ 60erce rννν
Huic fragmento Maius adscripsit:„Est haec concionis incertae particula, quam eclogarius
prae ceteris adamatam retinuit.“— Andum ne Bekkerus quidem apposuit.— In coloniae
deducendae narratione ciusmodi orationem Diodorum pPonere potuisse nemo negabit. sed quam unam huic loco aptam invenio, ea num tam copiose ab Diodoro enarrata sit, quis pro certo ausit affirmare? Est autem Massilia, cuius initia ab Liguribus multum infestata
fuisse Justinus narrat l. XLIII. 3 extr. etiam patres illuc secutos esse senes probabile est;
nam quem Justinus et Plutarchus Sol. c. 2 conditorem vocant, eum Aristoteles ap. Athen.
XIII. p. 576 conditoris filium appellat, ut in ipsis originibus tradendis ab aliis scriptoribus.
aliarum aetatum mentio fiat: unde coniicias non iuvenes tantum verum etiam senes et coniuges liberosque parvulos illius navigationis Phocacensium fuisse participes. Hac autem de colonia si hoc loco scripsit Diodorus, apponendus videtur Ol. XLV. 1, quo eius origines retulit Scymnus(Hius, vel quisquis illa scripsit, v. 210 ss. Timaeum secutus Solinusque Polyhistor G. VIII. p. 212 ed. Delr. et cod. Ravennas Hieronymi et Sealigeri editio; cod. Armeniacus Eusebii Ol. XLVI. 4 Massiliam conditam habet. sed Diodorus ni fallor secutus
est Timaeum Tauromenitanum.—
.
Haec scripsi pridie Kal. Jan. nihil minus exspectans, quam tam brevi nobis nuntium allatum iri de morte viri diuturna amicitia mihi coniunctissimi, singulari doctrina totius antiquitatis ornatissimi, quem saepe in hoo libello citavi, ut debui, C. F. Hermanni, qui hoc eodem die Gottingae vita excessit discipulus quondam nostri gymnasii praestantissimus summaque semper in hanc scholam sui ingenii altricem pietate. Tam immatura morte nobis litterisque virum optimum abreptum i iri quis nostrum crederet, qui eum ante paucos annos has gymnasii sedes visentem piaque memoria dies pristinos recolentem vidissemus firmum vegetumque corpore, florentem eximia animi alacritate..
.e Multis ille bonis flebilis occidit.
Vos autem, adolescentes optimi, veneramini memoriam civis quondam eiusdem gymnasii, qui doctrinae copia morumque sanctitate inter homines excelluit hac laude zestaokidumno,:


