Aufsatz 
Commentatio de posteriore parte reliquiarum libri octavi bibliothecae historicae Diodori Siculi / Krebs
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

Pausan. III. 19. 11. Quum enim ad Sirim adversus Metapontinos et Sybaritas et Crotoniatas pro Siritis pugnassent Locrenses epizephyrii, Crotoniatae ira accensi Locrensibus bellum intulerunt. qui quum auxilium petissent ab Lacedaemoniis, responsum acceperunt Tyndaridas opem laturos. sacris igitur rite perpetratis lectisque in navi stratis, quasi Tyn- daridas secum aveherent, domum redeunt. Crotoniatarum centum et triginta millia Autoleonte duce aut Leonymo, nam de nomine non consentiunt scriptores, ad Sagram fluvium confligunt eum decem millibus Locrensium et quinque millibus Rheginorum. Locrenses suo more patrium sibi heroem praefecerant Aiacem Oilei filium. qua hic collocatus dicebatur, ea ferociter se infert Crotoniatarum dux vanum commentum lata strage convicturus. sed ipse ignota manu ictus femore traiecto cadit, Crotoniatae ingenti caede ab Locrensibus vincuntur. duo iuvenes albis equis insidentes mira magnitudine strenue pugnantes in cornibus Locrensium conspecti sunt, quos nemo novisset: post pugnam nusquam apparuerunt. eodem die, quo pugnatum est, nuntius pugnae Olympiam in totius Graeciae ludicrum pervenit. Locrenses in loco pugnae aras Tyndaridis exstruxerunt. Haec fuit pugna apud Sagram tam incre- dibilis et tamen pro certissima habita, ut Graeci, si quae affirment, dicere soleant proverbio certiora esse quam illa, quae apud Sagram. Sed ad quem unnum eam retulit Diodorus? Nemo, quod ego sciam, aut prioris illius proelii, quo Siris expugnata scelusque nefarium in victos commissum est, aut huius, quod in proverbium abiit, tempus plane et dilucide nobis significavit: coniectura igitur utendum. Quod sequitur fragmentum in excerptis Vaticanis, tam obscurum videtur, ut inde iudicare nequeas; posteriora fragmenta sunt eius narrationis, quam de septem sapientibus fecerat Diodorus. sed quando horum meminerit, nescimus; id tantum certum videtur, factam esse mentionem ante Ol. XLVII. 3, quo anno bellum Crissaeum finitum esse Marmor Parium docet: quare quum eorum ordo in fragmentis ab Solone eiusque legislatione incipiat, haud absurdum videtur statuere Diodorum Solone archonte i. e. Ol. XIVI. 3(cf. Diog. Laert. Sol. p. 41 C. ed. Steph. 1593) et Solonis legislationem narrasse et septem sapientium copiosiorem descriptionem adiecisse. Jam termini, quibus cireumscripta est illa Crotoniatarum clades, sunt Ol. XLII. 1 et Ol. XLVI. 1, nam ipso Olympici certaminis tempore i. e. anno primo olympiadis pugnatum esse ad Sagram veterum, ut supra vidimus, fuit opinio. Conon autem et Pausanias narrant Autoleontem vel Leonymum illum iussum esse vulneri suo medelam quaerere in Alba(Aevri) insula, ubi ex Helena eum comperisse tradunt Stesichorum poetam palinodia canenda vim oculorum recepturum. quod quum Stesichoro nuntiasset, illum palinodiam illam cecinisse restitutumque esse in statum pristinum. hunc esse rumorem pervulgatum apud Crotoniatas atque Himeraeos. Stesichorum natum esse Suidas dicit Ol. XXXVII, mortuum Ol. LVI: in mortis anno sc. Ol. LVI. 1 cum Suida consentit cod. Ravennas Hieronymi, Armeniacus Eusebii habet Ol. LV. 3: praeterea in Eusebio Armeniaco Ol. XLIII. 1 adscriptum est Tr-⁶ε αG rro*ε ε 2yοοοεεεεο, in Hieronymo Ol. XLII. 1Stesichorus, poeta clarus habetur. hinc igitur sumptus videtur, qui apud Bekkerum huic fragmento annus tributus est. sed quamquam Lucianus Macrob. c. 26 Stesichorum 85 annos vixisse scribit, ut Ol. XLII. 1 eum nonum et vice- simum annum actatis egisse putare possis, si quidem eiusmodi conquisitoribus rerum memorabilium et mirabilium maiorem fidem habendam esse putabis quam chronologis et le xicographis, tamen ego malim eius gloriam et caecitatem differre ad Ol. XLIII. 1 Armeniaco codici magis in hoc homine adstipulans quam ceteris omnibus. neque vero sine dubitatione aliqua hunc annum adscripserim proelio ad Sagram.

8