Aufsatz 
Disputatio de locis duobus Platonis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

47

5

video eliam Loersium disputavisse. Difficilem esse loeum non negamus; sed quia difficilis est, emendatione potius utendum est, quam ut ejiciamus, qux quo errore in ipsam orationem venire potuerint, vix quisquam expli- cuerit, præsertim quum ab nullo codice manuscripto ea absint. Videamus igitur universam sententiam, quo magis, quid in hac ejus parte Plato dicere voluerit, perspicere possimus. Dixit autem: Tertium vero bellum post hanc pacem insperatum ac sœvum exortum est: in quo multi viri fortesoccisi hie jacent, multi qui in Sieilia plurima tropæa posnerunt pro libertate Leontinorum, quibus opem ferentes ex foedere navigarant in illos locos, sed quum propter maxni- tudinem navigationis in angustias adducta esset respublica nec posset eis subsidia mittere, ita desperata salute calamita- tem acceperuntmulti ctc. Laudat his verbis orator eos, qui in Sici- lia fortiter sed non omnes feliciter pugnantes occubuerunt, clademque ipsam excusando in laudem convertere studet: neque tamen sufficere excusationem, quisque videt, nisi certa laus adjiciatur; quare hane obscuris illis verbis, nisi potius depravata appellanda sunt, contineri verisimile est. Sed quid facias hoc enuntiato, quod aut Syracusanorum aut Messanensium laudes, non Athe- niensium, quas debuit, habere visum est? quare Stallbaumius cum Loœrsio consentiens id ejiciendum esse jndicavit. Minus recte, ut modo indicavi, quum dicerem, non sufficere solam excusationem. Perspicuum est autem 6 0? 8& ½900 non posse esse quorum hostes; nam sive dicimus Athe- niensium hostes, sive Leontinorum hostes, quid signiſicant extrema verba 16 d.11ν ,ο⁵ ρtoi, ceterorum amici vel socii? qyui sunt ceteri? qui amici wel socii? quos omnes in hac comparatione satis ineptos esse nemo negabit. Has igitur difficultates solita adhuc interpretandi ratione evitare non possumus. Quare jam quæramus, quid voluerit, quid potuerit hoc loco dicere orator. Ae primum quidem» non videtur dicere potuisse nisi de Atheniensibus, qui soli proxime antecedunt, ad quos tota illa ora- tio refertur: quid autem possunt facere hostes Atheniensium, quo magis ealamitosorum hominum ab adversariis victorum virtus prædicetur, nisi ut- ipsi illos Athenienses, victores victos laudent? hoce igitur ponamus dictum

3 2 7