Aufsatz 
Numorum veterum qui sunt gymnasii Wilburgensis enumeratorum et descriptorum specimen
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

numor. Vol. I. p. 223 Mamertinorum numos enumeravit, huius tamen nullam lecit mentionem.

8. Caput, ut videtur, Mercurii s. v. sine epigr. T. Equi caput pectore tenus sine epigr. Aer. 4.

Numus integer. Cum epigraphe desit, cuius sit urbis, ambigi potest.

9. Duo viri supra nudi, infra pallio tecti stant sinistra hastam puram tenentes; dextra quid teneant, non cognoscitur; utrimque XIQN. F. Sphinx dextrum pedem prorae navis insistens. ACCAPIA TPIA. Aer. 2.

* Sphinx frequens est symbolum insulae Chii. Trium assium fnisse numum docet epigraphe.

10. Caput Jovis barbatum et laureatum d. v. F. Labyrinthus vulgari modo expressus. KNQ. Aer. A.

* Numus valde praecisus. In Cnossiis ac fere omnibus Cretensibus numis nihil fere est Jove et labyrinthi figura frequentius.

11. Caput nudum imberbe s. v. pectore tenus alis ex utroque humero eminentibus. ATEVLA. R. Equus stans d. v. capite erecto; supras, inf a pentagonum plerique agnoscere volunt. VI.ATOS. Arg. 4.

*Numus integer. Est is, quem cum aliis ipse Spanhemius de praestant. numism. T. I. p. 52. Atlilae regis illius Hunnorum numum esse dicere non dubitabat. Contra cum aliis Eckhel. Doctrin. num. T. I. p. 77 utrumquc nomen Ateula et Matos galli- cum esse censet numumque ad gallicos referendum esse. Singularem dissertat. de

hoc numo scripsit Chr. Tr. Ayrmann. Giess. 739. 4.

12. Caput Alexandri M. imberbe pelle leonina cinctum d. v. sine epigr. T. Inter pharetram et clavam AAEAANAPOVY. Aer. 4.

Numus satis integer, cusus in honorem Alexandri M., nullo tamen addito nomine urbis, quae numum cudendum curavit, quales multos, partim eiusdem typi, partim paulo ab eo recedentis delineatos vulgavit Sigeb. Havercampus in verslone

velgica Historiae universalis ab Anglis editae Tom. I, ubi cf. Tabulas 19 21. Eun-