—
3. Caput Homeri barbatum pectore velato tenus, d. v. OMHPOC. F. Scena varia bipartita, maior superior, minor inferior, sine epigr. Aer. 1. * Novum videtur esse opus, cuius scenae argumentum ex gemma aliqua desump- tum videtur; nec meam coniecturam falsam fuisse, et opus esse Cavinianum postea vidi ex indice Cavinii nummorum, quem aliunde retulit Rinkius in Lucubratione de
veteris numismatis potentia et qualitate, in additam. P. II. p 98. Nr. 41.
4. Caput Palladis galeatam d. v.— R. I. P. C. 5. X. Pegasus saliens; pone alas corona: infra EMPOR. Aer. 2.
* Margo numi detritus: aliquot igitur litterae prioris epigraphes videntur deesse. Emporium urbs fuit Hispaniae Tarraconensis, cuius incolae tum Graeci, tum Latini, tum Hispani crant. Eius urbis numi multi exstant cum epigr. vel graeca, vel latina, hispana, quorum indicem dedit Eckhel. Doctr. num. Vol. I. p. 48 8qq., in quibus nullus tamen est nostro plane consentiens. Pegasus urbis symbolum videtur füiase. Prior epigraphe nonnihil a reliquis differt. Littera I tamen potest esse F, ita ut RF Rufuam signiſicet. Reliquae litterac quid significent, de co inanes tantum
ficri possunt coniecturae.
5. Caput Palladis galeatum d. v. sine epigr. F. Noctua: sinistra est A, dextra O videtur fuisse. Aer, 4.
* Numus detritus. Atheniensem numum esse tum litterae AO, tum utrumque urbis symbolum docet. Eiusmodi numi frequentes esse dicuntur.
6. Idem caput sine epigr.&. Noctua; utrimque S. C. Aer. 4.
* Hic numus Atheniensisne sit, quidve litterae S. C. signiſicent, nescio. Similes habuit Jac. Drach, cuius numor, catal. cf. p.
7. Caput Apollinis laureatum s. v. sine epigr. T. Vir armatus equum
ducens vel equo adstans; sinistra II, dextra MAMEP. T. Aer. 2
* Numus detritus et praecisus. Eundem delineavit Paruta in Sicilia sua numism. Tab. 23. Nr. 37(in Graev. Thes. antiquit. Sicil. Vol. VII.), quamquam nihil con- spicio, quod pone Apollinis caput sit, ut illic dicitur. Eekhelius etsi in Doctrina


