K 31
diligentissime disseruit. Verum Christiani quicquid in Martyribus suis erat, quicquid ab ipsis proficiscebatur, in maximo pretio ac venera- tione habebant; unde nequaquam mirum est, quod crines principis om- niam Martyrum pretiosi illis videbantur.
Hi sunt decem tituli lipsanothecarum, qui nigro colore in earum operimentis picti seu scripti inveniuntur. Memoratu vero dignum est, multas, quas tituli memorant, reliquias in cistulis ipsis non esse, alias- que veteribus suppositas esse, quae latinis inscriptionibus insignitae
sunt. Tales sunt septem his titulis:
1. De sudario Domini— in cistula tertia.
2. De pallio Domini, in quo praedicabat— in cistula quarta.
3. De vestimentis Set. Mariae et de cingulo eius— in cistula quinta.
4. De linteamino, quo praecinctus erat I. C. in cruce— in cistula sexta.
5. De purpura, qua induths erat, quum dampnatus fuit— in cistula septima.
6. De sanguine Scti Ioannis Baptistae et capillis eius— in cistula octava.
. Sanguis Christi— in cistula decima. Sanguis est in pyxide aerea,
quae in vitro inclusa est.
Has peregrinas inscriptiones et hanc reliquiarum mutationem cur Browerus non memoraverit, quando, et a quo, et cur antiquae exemtae
aliisque novis permutatae sint, nescio.
Insoriptio orucis.
Progrediamur nunc ad crucem, rem huius operis pretiosissimam. Alteri eius aureae parti inscripti zunt novem versus lambici trimetri,
quos Tab. III lithographica eisdem fere litteris continet, quibus in opere
ipso conspiciuntur.


