Aufsatz 
Inscriptiones Graecae quas Lipsanotheca quaedam magna continet, quae Weilburgi asservatur : iterum multo emendatus editae et annotationibus illustratae ; programma quo solemnia annua Gymnasii Weilburgensis d. 20.-22. Martii 1820 celebranda / indicit Joannes Philippus Krebsius
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

illos lapides micantes lucentesque variae summa arte factae imagines Christi, Mariae, Angelorum, Apostolorum et Sanctorum ³) quorundam

aliadue ornamenta conspiciuntur. Quanta arte illae imagines factae

sint, apparet ex eo, quod ex paryvulis Iucidis lapillis, lamellis seu

crustis discoloribus instar operis musivi diligentissime compositae sunt.

Sed omnium ornamentorum accuratiorem et diligentiorem descriptio-

nem practermitto, quum haec sola nequaquam nobis ea animo ita

repraesentare possit, ut tanquam viva expressa nobis appareant. Con- firmare hoc liquido possum, omnia illa ornamenta scite atque venuste esse perfecta. Adeat ct inspiciat, cui lubebit, ipsum opus, ac mira- bitur certe eias ornatum atque splendorem, ac detestabitur mecum impias ac scelestas manue quorundam hominum, quos non puduit hoc sacrum monumentum pluribus gemmis ac lapidibus pretiosis, Verris illius more, spoliare, eos evellere ac sibi vindicare.

Ordinem tamen omnium harum imaginum non praetereundum cen- seo. Est enim medio in operimento area quadrata oblonga paullo de- pressior ac profundior, novem tecta lamellis aereis, ita ordinatis, ut ternae ternas zequautur, In earum media sedet in throno alto, qui picto toro stratus est, Iesus Christus, sinistra manu librum tenens, dex- mam paullo attollens, tanquam docturus), pedesque scabello insistens.

2

2) Quos omnes ecclesiam Graecam et Romanam tum temporis, Sacc. X. quasi divino cultu dignos veneratam esse, testantur Missae, Liturgiae et Diptychorum reliquiae. De quo vide Sahgii librum de Diptychis

Pp. 124 sqd. Hoc certum est, Sanctorum adorationem multo prius in Graeca ecclesia invaluisse, quam in Latina.

) Male Car. da Fresne! l. c. p. 30, quum de talibus figuris loquitur: tamgquam benediotionem impartiens. Rectius vetus poeta Paulus Silenliarius in Eephrasi Acedis S. Sophiae II, 35355 Joixe I Sdærva velpeir desrepis, drs ννιοωνο

. X