3
memorabilior, quam illa Lipsanotheca. Sive enim artem eius insignem, qua est perfecta, sive Graecas inscriptiones, quibus tum ipsa, tum, crux in ea recondita, tum singulae reliquiarum thecae insignitae sunt, spectas, nulla vix est res, quae cum hac possit comparari.
Operae igitur pretium esse videtur hoc opus et artem eius mira- bilem describere et inscriptiones Graecas cum eruditis communicare. Prowerus quidem in Antiquitatibus et Annalibus Trevirensibus Tom II. p. 101 sqq. ed. Leod. 1b70 hoc opus iam descripsit; sed is in Graecis inscriptio- nibus proferendis tanta et tam multa in diplomaticam, ut ita dicam, diligentiam peccata fecit, tam multa omisit et depravavit, ut inscrip- tionum collectores, si eis comparationem instituere lubeat, de Broweri negligentia et incuria maxime sint miraturi. Gestit ergo animus hoc opus denuo describere et inscriptiones integras ac non mutilatas in medium proférre. Equidem illud, quod in urbe nostra servatur, ter quater ipse inspexi, ac summa cum cura et diligentia inscriptiones omnes, quas repeèri, descripsi. lJam ipsum opus et artem eius mirabilem accuratius cognoscamus. Arca sive cista longa est pedem unum ert dodrantem, lata unum et quadrantem, et alta quadrantem. Ex ligno quidem est perfecta; sed ex omnibus partibus, et exteriore et interiore, laminis argenteis in- auratis inducta et operta. In superiore eius latere est argentea ansa; in inferiore inserta est sera sive claustrum, quod unci argentei ope claudi potest. Superior arcae pars est operimentum, quod in arcae late- rum costas inseritur. Hoc quidem ex ligno quoque perfectum est; verum eius superficiem crassae laminae argenteae inauratae operiunt, quae pulcherrime ornatae et ad quingentis unionibus et lapidibus pre- tiosis ac splendentibus varii multique generis, maioribus et minoribus
distinctae sunt, ita ut adspectum praebeant iucundissimum. Praeter


