Aufsatz 
De carminibus Prisciani grammatici nomine inscriptis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

1

Eandem duritatem et inscitiam rei metricae, de qua Birtius l.. p. 45 Martialem reprehendit, quod in hexametro tripartito primum pedem verbo dactylico vel spondiaco impleat, ut in altera arsi monosyllabum exstet et id quod trithemimeres vult sc. ut accentus verbi versus ictui repugnet tollatur, in periegesi invenimus:

v. 427. Traditur hic Ilisos] aquisdevolvitur amnis. 942. Geli sunt Mardique viri simul Atropateni.

Quibus fortasse adnumerandus est v. 27. Per mare sic fluviosque duos discernitur orbis,

in quo quidem non unum verbum dactylicum legitur, sed praepositio cum nomine coaluisse videri potest.

lam ita comparentur inter se carmina, ut ad incisiones attendamus intra dipodiam versum concludentem usitatas. In utroque praevalent versus ad has normas formati:

Accipe Romanum clementi pectore] carmen et Prospera quae bellis pariter vel pace tulisti.

Auctor panegyrici ante ultimam arsin verbis monosyllabis non utitur praeter praepositiones in, sub, ad, per, ab et iis quidem ubique cum fine coalescentibus ut

v. 44. Et loquar ut breviter, quod sentis corde sub imo, non excepto

v. 299. Qui Scythicas gentes ripis depellit ab Histri. Nam quamquam hoc loco praepositio ab anastrophice ab nomine ripis segregatur, tamen etiam ante Histri suo loco est, quoniam etiam in oratione soluta ab Histri ripis dici potest.

Verbum tetrasyllabum in fine versus non invenitur, pentasyllabum semel: v. 80. Graecia iam taceat iactans mihi Bellerophontem.

Hoc eo excusatur, quod nomen proprium est.

Maiore libertate utitur periegesis, in qua non modo multis locis praepositiones mono- syllabae ante ultimam arsin sed etiam coniunctiones exstant: primum copulativae: v. 2 et undae, 71 et artes, 204 et umbris, 205 et igni, 323 et altus, 335 et alta, 432 et ora, 551 et altae, 569 et auras, 734 et oris, 905 et inde, 913 et exit, 971 et arcu, 990 et auget, 1065 nec ignis tum adversativae: v. 535 sed ortus, 263 at illa, 400 at altum, 953 at illa denique disiunctiva: v. 637 vel austri. Verba quattuor et plurium syllabarum concludunt versus 15. 192. 234. 302. 311. 314. 338. 339. 412. 445. 455. 464. 475. 514. 546. 596. 661. 662. 670. 743. 798. 866. 889. 927. 942. 977. 1003. 1005. 1019. 1028. 1045.

Horum maior pars exhibet nomina propria, vv. 596. 977. 1019. 1028 verba externa ele- phantes, cylindris, adamanta, elephantos. Itaque ne eos quidem versus im- probemus. Sed valde reprehendendus est

v. 234. Hanc habitant homines multi pariterque opulenti,

nam boni poetae Romani vitant in fine hexametri Latinum ionicum a minore ponere.