Aufsatz 
Commentationis de rei criticae epochis particula secunda, s. de epocha Alesandrina / Christianus Koch
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

eos puduit ab initio literarum umbrae. Diu Graecun mercede conduccbantur Privatorum, et servile vide- batur Romanis negotium ex libris et non amplius, ut olim, e majorum aemulatione duraque experientia erudire juventutem, donec paullatim tandem et nobi- liores sub Imperatoribus publice proftterentur doctrinam. Nomen itaque professoris Romanorum pudori ae super- bae modestiae suam dcbuisse videtur originem. At quod jam diu feccrant reges Alexandrini, Pergameni, et alii Graecorum, id sero demum imitari studebant Romanorum Imperatores, ut scilicet in urbibus cele- brioribus ex fisco publico alerent Grammaticos, Rhe- tores, Philosophos, atque stipendiis idoncis emanciparent rem literariam ex Privatorum curis servilique avaritia. Ita efflorescere coeperunt ubique ad modum Alexandriae scholae cum bibliothecis in templorum propylacis asser- vatis, ipsorum quasi Deorum securitate et tutela gau- dentibus. Et bibliothecis quidem condendis jam Sulla inclaruit et Augustus, professoribus autem publice alen- dis Vespasianus demum et Antonini(*).

Celebrantur autem jam ante Romanorum munifi- centiam tanquam sedes variac eruditionis apud Veteres

testatur ipsa romanarum graecarumque tunc temporis literarum com- Paratio.

() Sueton. Vespasian. c. 18. Jul. Capitolin. Antonin. Pius C. 414. Dio Cassius I. 71. 88