Aufsatz 
Commentationis de rei criticae epochis particula secunda, s. de epocha Alesandrina / Christianus Koch
Entstehung
Einzelbild herunterladen

438

Literatores, ut Quintilianus, Macrobius, Censorinus aliique jam supra de variis eruditionis criticae Alexan- drinac gencribus suo loco memorati sunt.

Quantum vero Romani debuerint rei criticae Ale- xandrinorum satis testatur ipsius corum literaturae indoles, pocticae inprimis ac philosophicae, quae ne intelligi quidem accuratius potest sine ope Graecorum. Aliter quodammodo evenit in Historicis. Nam iis tem- poribus, quibus eversa libertate optimo cuique non tam licuit aliquid scribendum facere, duam aliquid legendum scribere ad nominis romani suique gloriam commendandam posteritati, non solum a Graecorum imitatione, sed magis etiam a proprio marte ac satis felici ingenio profecti sunt Romanorum Historici, pri- mum facile locum in corum literatura tenentes classica. Quid? quod etiam Graeculi, Alexandrini, Tarsenses aliique ab hoc inde tempore in urbe totius orbis victrici saepius commorantes reviviscentem debuerint ac vege- tiorem literarum suarum indolem, senescentem jam ac

decrepitam, Romanis(*). Mirum in modum tamen

(*) Cf. Dionys. Halicarn. in praefatione ad Ammaeum de vett. orr., ubi illud innuere videtur Criticus espertus, quod satis etiam