— 18—
poraneis, scribuntur. Quod et ipsum sensisse videtur bonus Aristarchus, qui multa reprehendens in Homero ac interrogatus ab aliquo, cur non ipse carmen ad optimas artis leges componeret, respondisse fertur, neque se seribere posse, sicut vellet, neque velle, sicuti possct. Sed huic Critico potissimum ejusque scholae, Alexan- driac etiam posthac florenti, dcbemus Homeri Iliada et Odysscam, utramque in xxiv libros sccundum ordinem alphabeti dispositam, politam, emaculatam, verbo, eam textus recensionem, quae deinceps secundis discipulo- rum suorum Dichmi, Apionis aliorumque curis paullo castigatius vulgata sibi semper fere constitit.— In illu- strandis poctis, quasi patriac mysteria fastidiisset, sensum defendit literalem usque ad Doeoo)lav, allegorice in- terpretandi rationi subinde emergenti se fortiter oppo- nens. Scriptorum riraxa s. canonem, in quo classici aà prolctariis, genuini à nothis seu spuriis secerneren- tur, jam ab Aristophane magistro, imo a Callimacho
inchoatum, perfecit schola(*) Aristarchi.
(*) Qui caeteros cupiunt cognoscere Graecorum philologos a con- dita Alexandria usque ad med. aevi finem, non solum editos,(quo- rum usitatissimos infra§. Iv nominabimus,) sed etiam usque ad Bek-


