— 12—
quoad verba, verum magis ctiam quoad res explicasse fertur.
Sed nomo corum, qui postea ex schola ejus pro- dierunt, aut unquam Alexandriae docucrunt, apud veteres magis inclaruit quam Aristarchzns, cujus vel nomen semper valuit idem ac perfectum Critici ac Grammatici omnibus numeris absoluti exemplum. Ex insula Samothracia oriundus floruit eirea 170 a. C. natum, plus quam LX discipulos Alexandriae aut Romac Grammaticam docentes, et plus quam pécc commen- tarios grammaticos criticosque à se conscriptos relin- quens, quorum tamen nec sui nec priorum insequen- tiumque collegarum ulli ad posteritatem pervenerunt. Egregios fuisse testatur fama, testatur proverbium no- minis ac discipulorum, se cum eo ceu altero Pythagora errare potius malle quam cum cacteris vera sentire profitentium. Cur tamen perierunt? Non casum, puto, non concrematam Alcxandriae bibliothecam, sed ipsam ejusmodi scriptorum naturam esse accusandum, quae non ut proprias, sed ut aliorum eorumque meliores opinio- nes, utpote ex vitac sapientià non ex scholarum umbrà
manantes, conservent posteris, interpretentur contem-


