— 23—
Quodsi equidem pauca quaedam de singulis epochis enarrare apud animum constitui, me neque facilitas negotii, quod secundum Longinum ultimus tandem lon- gae experientiac fructus esse deberet, neque ingenii vires, quas semper exiguas fuisse mihi satis conscius sum, ad id faciendum aut periclitandum propulerunt, scd sola hujus rei contemplandae utilitas, quam maxi- mam essc inter philologos quilibet videbit. Nam cum etiam nostrarum rerum historia jam per se jucunda sit, tanquam diversissimorum temporum testis, etiam multi- fariac veritatis lux erit ac vitae prudentioris magistra, quae optimam in omui actate studiorum rationem docere poterit, ne vana sectemur studia, ne alias spernamus disciplinas, ne nostras parvi censcamus aut justo aro- tius limitemus hacrentes in quisquiliis, ut seopulos vilemus in quibus allidere solent Grammatici aut Critici, ut acta non agamus, non acta negligamus, ut deniquc non ignoremus, quod scilicet in qualibet doe- trina utilissimum immo necessarium est, unde venerit, quas subierit vicissitudines et quorsum tendat disci-
plina nostra.


