Aufsatz 
Commentationis de rei criticae epochis particula prima, sistens prooemium / Christianus Koch
Entstehung
Einzelbild herunterladen

21

monumentorum inquirentem, Tiberii Hemsterlulsii, Bentlefi ac inkelmannd nomine et auctoritate celo- bratissimam. Sicuti autem novissimus quilibet secu- lorum genius semper fuit qualiscunque Veterum inter- pres, ita ctiam recentissimis temporibus philosophiam nostraltium, comparationem coloniarum nostrarum cum antiquis, quaestiones turbasque de rebus publicis sa- pienter constituendis, aliaque hujus generis suam ctiam vim exercuisse vidimus in antiquitatis scrutatores, quorum adhuc viget fama et labor improbus.

Quod tandem memoria adhuc dignissimum ac maximi momenti est Recentiorum Critica non unum solummodo exercet munus in antiquos auctores, sed etiam novum plane ac antea inauditum in literaturam patriam, tam pocticam quam prosaicam, jam anli- quitatis aemulam potius quam imitatricem, cujus cri- seos coryphaci inter Germanos fucre Lessingius et Herderus, Guilielmus et Fridericus Schlegelius, quo- rum tamen hic novissimis temporibus proselytica magis quam critica arte inclarescere concupivit.

De fonlibas denique et subsidlis illarum epocha-

rum nihil est, quod curem, nisi cautionem sagacem