— 8— pluribus, iisque egregiis viris jam sacpius sive factum sive tentatum. In rerum primordia indagare, arduum est semper et perquam difficile, ideoque non mirabimur ubi aut literarum monumenta deserunt scrutatores, aut velut e naufragio reliquiae quaedam vetustatis eos vix et ne vix quidem comitantur, dissensum fuisse ac semper fore inter cruditos vel maximum(). Sunt qui à Gogueti inde temporibus, neglecta traditione, omnia ab ipsa natura magistra derivare velint, et artes omnes ad analogiam novi orbis Barbarorum in Graeciae solo excultas non tantum, verum etiam in- ventas esse dicant. Sunt, qui traditionis obscurac magis séquentes vestigia ex Asiae sapientia omnia peti posse contendant, quorum et ipsa ratio sibi non semper con- stitit. Nam Gerardi Joannis V /Sil, Huetii, Bochartz aliorumque temporibus adhuc à patribus receptum crat, omnes culturae origines ad sacrae scripturae gene- sin revocare; nune statim in Indiam quasi humani
gencris incunabula remcare rectius quibusdam videtur,
() Sed vehementer dolendum, si, quod nuper vidimus, dissen- sus abit in digsidia, liberae veritatis disquisitioni parum, doctae cri- ticorum dignitati nihil profutura.


