— 6—
monumentorum fere omnium ad humanitatis cultum pertinentium. Quoniam vero gentium nec literae nec monumenta sine suarum linguarum studio erui aut recludi ac proprio suo atque nativo colore habituque satis intelligi possunt, sequitur tripartitam esse omnis critices materiam, nobis ex antiquitate relictam, n- Gls, etores, monumenta. Et quod quidein attinct ad auctores, in quibus tractandis potissimum versatur id quod modestissime philologiae vocabulo insignitum est, subjecta ei sunt ea inprimis opera poetica, histo- rica, Pphilosophica, quae non tam umbrac scholarum, quam ipsius vitae ingenio suam debent originem. Nam et tempore et natura priora fuerunt ca opera, quae non solum memoria et judicio, sed etiam animi seusi- bus et imaginatione magis minusve conspicua, liberae ipsius vitac experientiae ct ingenio debentur. Neque enim rerum naturae repugnat, nec facile quis nega- verit, Graeciam, omnium fere artium humanarum si non inventricem at cultricem tamen ac summum per-— fectionis exemplar, prius habnisse Homcridas, quam Aristarchos, prius Herodotos duam Dionysios, prius
Platonem quam Aristotelem, prius oratores quam elo-


