Aufsatz 
Thucydidea / Fr. Kieser
Entstehung
Einzelbild herunterladen

- 30

manus habuerit, an ex alio fonte eoque iam derivato desumpserit. Ephorus quidem saepissime Diodori fons erat. Quis igitur negare potest vel Ephorum locum Thucydideum suis ipsius verbis exornatum tradidisse? An Ephorus Thucydidis breviloquentiam non saepissime orationis orna- mentis vel ubertate, quae suae aetatis auribus essent accommodata, exstruxit et amplificavit? Cui igitur dubium erit, quin Stahlii coniectura sit reicienda?

Etiam Classenum sequi non possum, qui&diννxro explicat: Wo sie ein Unterkommen finden konnten, quasi verbum oizesy vel«æroixen, vel simile quid sit supplendum. Immo, si omnino quid mente addendum est, quod ne opus quidem est, ex verbo, quod antecedit es*ι‿‿νον, ut saepissime fit, simplex 4e*ν addi oportebit, et illud non significatubi sedquo, ita ut hoc quoque enuntiati membrum dependeat a verbo eundi erj⁴νων. Totus igitur locus sic erit vertendus: et illi emigraverunt in Chalcidicam et quo quisque poterat(scilicet emigrare). Nam non omnes in Chalcidicas urbes commigravisse, sed haud paucos, quo quisque se optime domicilium collocaturum esse sperabat, eo profectos esse, per se intellegitur.