13
Wachsmuth enim sententiam suam demonstraturus proficiscitur ab opinione saepissime defensa, deroizi evidentius quam Geνοiνα significare alicuius sedis ac domicilii cum alia sede commutationem, neque dubium est, quin Thucydidis temporibus praepositio uerd multis locis ita usurpetur, ut commutandi vis insit; minime vero sola haec significatio continetur. ¹)
Principalis vis praepositionis sive adverbii uerd est nostrum: inzwischen, zusammen, mit, darunter“, latinum„inter“, cuius significationis exempla haud raro in carminibus Homeri inve- niuntur, velut
Od. 4, 17: 1τ⁴ι ϑέ σσO ˙εμμέμιμααεο*ϑέααοο ⁴ο⁶⁶ε.
vel II. 15, 118: 2609³ G⁴0mseerννεςασ μν αἀ‿ιqαά‿ ωwꝛ Xοο. deinde in verbis compositis, velut
Od. 13, 46: 2᷑e⁶6mμιισď³νι⁴οων
Od. 15, 251: 2ν ανιασνναισνηοσι μeέινεν.
Praeter hanc autem notionem in carminibus Homeri invenitur significatio„nach“, cuius extempla afferre haud opus esse videtur. At mutandi notio exemplis ex Homeri carminibus depromptis demonstrari non potest; nam in verbo 1εταασορερςερ commutandi vim in Gτισέιρσν non in derd contineri manifestum est. Accedit, ut illud adeεταασιαε μμι, quod commutationen exprimere fortasse credas, uno illo loco²), quo quidem exstat, nihil significet nisi„dazwischen setzen, darunter setzen.“ Itaque hoc imprimis statuendum videtur, Homerum derd in commutandi notione non usurpare. Quae tamen significatio posteriore tempore miro modo exorta est, et exorta est utique ex primaria significatione:„nach“. Quod qui factum sit, coniectare, hic vide- tur alienum esse.
lamiam hoc manifestum est, si apud Homerum exstaret illud ueεᷣroμα, nos Metoecia explicaturos esse dies festos in honorem congregationis, non commutationis domiciliorum cele- bratos. Quod tamen cum minoris sit momenti, porro quaeritur, num illo tempore quo Hᷣνα commutandi notionem saepius exhibere luce clarius est, et eo quidem optimo, qui vocatur, Attico, erd cum aliis verbis, imprimis Gue⁸ανν olzi, olxicens compositum semper significationem mutandi exhibeat.
Initio statim rem aliter se habere contendo demonstraturus verba 6⁷RXbs, 10εεονα, eετοπεαεν commutandi notionem multis locis habere non posse, aliis locis, ut plane intellegantur, habere non oportere.
Praemitto autem, quid iudicandum esse mihi videatur de illa incolarum Atticae classe, duam metoecos vocant. Inter omnes constat, metoecos neque cives sui iuris fuisse, neque ser- vos glebae adstrictos, sed pro summa pecuniae certa ac definita, quae ετοiιον appellabatur, ut liberos homines in Attica inter cives habitasse neque ullo obstante variis quibusdam arti- ficiis sive mercatura quaestum fecisse. Neque profecto opus est, opinor, arbitrari, metoecis nomen ideo inditum esse, quod patriam cum alia quadam terra, sive, ut de atticis metoecis loquamur, cum Athenis commutaverunt, sed metoeci ii sunt intellegendi, qui in Attica una cum aliis (Sc. civibus), sive inter alios cives habitabant. Liceat hic id nomen in medium proferre, quod in nostro populo usque ad recentissima tempora iis indi consueverat, qui quamquam in vicis pagis-
1) In iis, quae sequuntur, describendis satis me erudiverunt Tycho Mommsen, Entwicklung einiger Gesetze für den Gebrauch der griechischen Praepositionen uerd und Giν bei den Epikern. Frankf. Gym. Programm 1874, praeterea Funk in„Curtius, Studien Bd. 9 und 10.“
2) Od. 18. 402, ubi nonnulli legunt 6εέε.


