— 1116——
Iterum moneo ne putes me velle hac comparatione docere Horatium tam diligenter, ne dicam seryviliter Lucilium compilasse, ut satirae eius quasi alterae et comptiores eiusdem rei editiones essent. Hoc enim quominus statuam et ea impedient. quae iam disserui et unum illud, quod fragmenta apposita ne eodem quidem libro Luciliano olim exstabant. Attamen non torti deberi putaverim, quod plurima fragmenta appicta eaque, quae maxime imitationem sponte ſactam suadeant, ex eodem libro, qui est XXX, inveniuntur. Iam si memineris eiusdem libri plurimos versus nobis esse servatos, fieri non poterit, quin statuas uni libro XXX plures olim satiras adscriptas fuisse— quod de aliis libris nondum certo constat-
Sed ne longius te morer, tandem aliquando docebo Horatium, quamvis adhuc possit gra- viori imitationis suspicione a praetore candido absolvi, tamen in trfbus satiris praeter tertiam illam, de qua supra disputatum est, nimis exemplo et auctoritati Lucilii indulsisse. Qua in re eum verendum sit ne nimiam subeam virorum Mercurialium invidiam et vituperationem, sum- mopere gaudeo quod illarum satirarum, quarum una quidem Horatii prima est, ea est ratio illud argumentum, ut si eis similia in Lucilio- inveniantur, hanc similitudinem nulli causae fortuitae sed consilio deberi confitendum sit. Nam si quod iter Horatius describit, fieri non potest, quin casdem regiones adiens, eorundem hominum oppida lustrans eisdem tere amicis vel malignis utens similia videat, simile narret, si porro de vitiis hominum agit facile etiam sine imitationis suspicione, praesertim in tanta qua pollet magister copia, honore et auctori- tate, eisdem exemplis, eisdem proverbiis, eadem forma metrica immo eadem disserendi vel fabulandi laxitate, suavitate, consuetudine utitur. Quamquam est modus, sunt certi denique fines, quos si Horatius in eis quaze iam apposuimus tetigit, in eis quae deinceps apponam egressus est.
Paulus ex Festo. s. v. Tagax: furunculus a(tagendo id est) tangendo dictus, cuius vocabuli Lucilius meminit:
Et mutonis manum perscribere posse tagacem. Nonius tangere-circumvenire eundem locum ita reddit: et musconis manu perseribere posse tagacem.
Hic verbis corruptis neque Dacerii opera pristina forma restituta est, et Muellerum edi- torem, cuius sententia qua locum expedire conatur mihi non pracsto est, memini de sensus et verborum ratione admodum dubitarc. Sed latere in verbis sententiam vicinam illius Scazontis jam-a Dacerio allati: Priape furibus minare mutino(Priapp. 72. 2.) etiam Horatius possit suadere: Sat. I. 8. 17. Cum mihi non tantum furesque feraeque suetae
hunc vexare locum curae sunt atque labori, quantum carminibus quae versant atque venenis humanos animos; has nullo perdere possum
nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum protulit os, quin ossa legant herbasque nocentes.
Nonne quis proximorum versuum similitudine duetus hanc fere fuisse olim versus for- mam:„Et mutonem anum proscribere posse tagacem.“ Sed multum abest quin rem absolutam iudicem, propteren quod residua est metri difficultas quamvis illa fortasse a Lucilii satiris non aliena. Satis habeo aliqua cum probabilitate indicasse nomen, quod est'anum' olim lectum esse. Eo audaciore animo illud statuerim, quod certissima in libro Luc. XXX obvia sunt vestigia Lucilium eundem Priapum narrantem fecisse, quod vidisset, simulae vaga luna protulisset de- corum os.— Iam illa verba, quae apud Dousam libri XXX exstant prima:


