Aufsatz 
De enunciatorum conditionalium linguae latinae formis ellipticis / Heinrich Riess
Entstehung
Einzelbild herunterladen

22

Non idem est, ac si dicatur: Caecina circumventus esset et effigies divel- lissent, ut docet Zumpt. 77, 2, not.; illud enim conatum et initium facti indicat, quod non ad finem perductum esse ex conditione subnexa cognoscimus. Apodosis ad conditionem pertinens etiam in his locis omissa est; plene di- cendum erat: C. circumveniebatur et circumventus esset, ni opposuisset. Quo autem clarius intelligatur, aliqua ex parte rem factam esse aut solum conatum esse intelligendum, adverbia prope vel paene indicativo apponuntur, aut ipsum verbum conandi additur. Sueton. Caes. 52: Paene Aethiopia tenus Aeguptum penetravit, nisi exercitus sequi recusasset. Liv. II, 10 et 65. XXII, 60: Non enim modo sequi recusarunt bene monentem, sed ob- sistere ac retinere conati sunt, ni strictis gladiis viri fortissimi inertes submovissent. 1

In omnibus locis, quos contulimus, iis exceptis, de quibus secundo loco exposuimus, conditionalis enunciatio non proprie ac directo refertur ad verbum modo indicativo positum, sed media inter ea sententia propter similitudinem cum sententiis proxime positis omissa intelligi debet. Fere omnes loci scri- ptorum classicorum aureae latinitatis sub eas rationes, quas exposuimus, cadunt atque ita explicari et possunt et debent. Perpauci apud eos restant, qui repugnent, velut Cicer. Tuscul. III, 1, 2. Ibi quum non sit, quod addere possimus, atque sententiarum ratio indicativum propria sua vi ac potestate positum accipi vetet, facere non possumus, quin id concedamus, quod Zumptius de omnibus locis docet, indicativum pro conjunctivo positum esse*). Si- gnificatur indicativo post conditionem pro conjunctivo praeteriti usurpato, futurum fuisse, ut certo ac necessario aliquid fieret, si conditio esset effecta; omnis omnino dubitatio tollitur, num completa conditione res quaedam fieret, ac majore necessitate ambae enunciationes inter se conjunguntur. Sed ejus- modi loci a Ciceronis consuetudine ita abhorrent, ut Ernesti, auctor in iis, quae ad Ciceronem pertinent, maxime idoneus, in plerisque corrigendum esse

*) Zumpt. 77, 2, not. 2.§. 519.