Aufsatz 
Explicationes et emendationes Aeschineae / Hillebrand
Entstehung
Einzelbild herunterladen

kExplicationes et emendationes Aeschineae.

Multi sunt scriptores Graeci per has aliquot annorum decades a viris doctis digniores habiti, ad quos diligentiam et sagacitatem suam conferrent, quam Aeschines orator. De quo etiamsi nihil aliud praedicari posset, quam Demosthenis eum adversarium aemulumque exstitisse, in tot tantisque vitiis eius et vitae morumque maculis quis est qui neglegendum putaret? Itaque cum abhinc paulo plus decem annos Frankius, vir doctissimus plurimumque in Aeschinis orationibus versatus, doleret(cf. praefat. editionis Teubnerianae p. III), quod magna pars codicum Aeschinis in bibliothecis neglecta jaceret, optime de hoc scriptore meritus est F. Schultzius, qui non solum sex fere codices haud spernendos primum con- tulerit, sed etiam omnem quem dicimus apparatum criticum verbis oratoris supposuerit et scholia ex parte inedita adiecerit. Illud quoque de eo laudandum erit, quod magnam et cautionem et diligentiam et doctrinam in textu constituendo adhibuit. Quam autem Frankius spem habuit, meliores etiam, quam quos noverat, codices nic illic latere atque in lucem prolatum iri, hacc illa ipsa Schultzii editione magnopere debilitata est. Omnes enim, quos vir doctissimus primum excussit libros, etiam antiquissimos, apparet aut vehementer esse interpolatos aut ex interpolatis transscriptos. Est igitur, ut erat, ut etiam nunc codicem a, qui saeculo XV. demum scriptus habetur, potissimum sequentes alios saeculo XIII., ut videtur, scriptos atque adeo Coislinianum codicem saeculo X. confectum illi posthabere oporteat, et restat, ut sano iudicio duce certa ratione, quae tradita sunt, examinemus, quaeque minus apta videntur, aut emendemus aut saltem emendanda notemus et iudicio ac sagacitati aliorum subiciamus.

At non solum emendanda multa in orationibus Aeschinis esse, sed fortasse magis eas etiam nunc explicationis indigere, et nuper Dahmsius in Fleckeiseni et Masii nov. Annal. a. 1866, pag. 221 docuit, et si quis paulo attentius diligentiusqyue legit et interpretationes earum comparat, facile videt. Quae quidem interpretationes paucae confectae sunt, sive conversiones spectes sive commentarios qui dicuntur perpetuos sive animadversiones ad singulas orationum partes pertinentes, paucissimae vero proximis temporibus, ex quo prae- sertim scholia, quae partim antiquissima atque optima ad nos pervenerunt, inprimis Imm. Bekkeri et G. Dindorfii cura non mediocriter aucta in lucem prodierunt. Ne multa: illud apparet, operae pretium esse in scriptis Aeschinis sive emendandis sive explanandis se collocare. Num autem fructus, quos ego ex opera mea impensa perceptos nunc sum pro- laturus, sensu virorum harum rerum peritorum gustentur, num, qui solo veritatis studio ductus sim, oratoris sententias ad veram et genuinam formam hie illic propius adduxerim, non est mei iudicii constituere.