Aufsatz 
Das Stadtrecht von Messina / von Otto Hartwig
Entstehung
Einzelbild herunterladen

71

praedicta ut puta dotis donationis divisionis permutationis eêt ad alios contractus: ex quibus utile vel directum domi- nium transfertur venditione excepta: de qua(pro ut est in

primis consuetudinibus traditum) observetur.

55. Quando procedatur contra calumniosos debitores. Ad excludendas calumnias et dilationes frustatorias debito- rum quae contra creditores instrumenta habentes objiciun- tur frequentius: et sic multotiens oportebat ipsos credito- res invitos transigere vel pacisci de eo quod liquebat per publica instrumenta: convocato Messanensi consilio et uni- verso populo hanc generalem consuetudinem de consensu praedicti populi edidimus, quod quotiescumque apparebit ereditor in judicio ostendens instrumentum debita solem- nitate per actum: per quod appareat aliquem debitorem. Si ipse debitor solutionem objiciat in partem vel in totum vel quamcumque aliam causam ad impediendum solutionem: et ad probationes ipsius longas dilationes exigat quindecim dierum terminum excedentes: quae nullatenus audiatur: sed facta solutione per eum, dilationes, quas petierit, idonea eautione a creditore recepta concedantur. Qui si proba- verit legitime solutionem obtentam, creditor restituat sibi ipsam pecuniam, et tantundem. Haec intelligenda sunt in instrumentis mutui, commodati et depositi, in solutione si opponatur, et in exceptione solutionis tantum obtenta. In caeteris autem locum habeat jus commune: et ita fuit pro- visum et pronunciatum de voluntate omnium. Item et tunc habet locum, quando debitum est celebratum Messa- nae et instrumentum est factum Messanae. Si autem alibi, tunc habet locum jus commung.

56. De solutionibus faciendis curiae pro ejus labore. In personalibus actionibus a condemnato pro jure curiae de quibuslibet centum tarenis exiguntur tareni decem. Item pro assolutione solvuntur curiae de quolibet centenario tareni duo vel tres ad plus pro bona sententia. Et hoc licet non sit semper consuetum, tamen ut plurimum ita servatur. Item pro interpositione decreti quando pars con- fitetur, de quolibet centenario solvuntur curiae tareni duo. Quando petitur intrare capere et vendere, et pars rei negat et convincitur per testes et fertur sententia: tunc quia cu- ria magis laborat, debet aliquantulum curia magis habere, videlicet tarenos duos et dimidium pro quolibet centinario. Item si agatur de rei vindicatione et condemnatio sequatur