Aufsatz 
Praemittitur brevis exposito historica de signis Symbolicis, in usum Juvenum, qui elegantioribus literis dant operam : Part. secunda
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

laudare atque erudire licet, sed etiam animi sui mores, consilia, decreta- que explicare, ac confiteri propalam, factum est, ut heroes, nobilesque familiae, ac gentes illis imaginibus ſiguratis tanquam tessera notaque gene- rosae mentis ac propositi uti passim coeperint. Ita populus arbor juxta aquas fertilis inscripta:»Audaces fortuna adjuvat« signum illustrissimi fuit Gui- lielmi principis Orangii, Nassovici; nimirum cum gente Hollandica inter aquas nutrita ausus hic dux est, quae fidem paene superant. Ita Mauritius claris- simus ille princeps Orang., qui Hispaniarum regi Hollandiam tanquam cornu copiae subtraxit, rege frustra variis formis mari terraque congresso, Hercu- lem cum Acheloo bove congressum eique cornu evellenlem cum inscri ptione.»Bonae spei« exhibuit.(Ut enim illud fructibus impletum abundantiae liberalitatisque est symbolum, ita cornu dignitatis, firmitatis et potentiae est argumentum. 17) Ita Adolphus Nass. nobilissimus infelicissimusque imperator, illud sempiter- num, prole nunc optimae spei nobis renascens decus nostrum, anchoram, cui celerrimus Delphinus, hominum amans, implexus est, symbolice usurpavit cum inscriptione: Festina lente, nil praecipiti consilio agendum principi sig- nificans. Anchora autem vetus spei est signum symbolic., cum ut illa navem, sic spes animum firmet, hinc et quietem designat, juxta illud Propertii:»An- chora jacta mihi« et securitatem, si gemina sit, in adeersis; unde proverbium:

2. Duobus niti anchoris.

Restat, ut fautores atque amicos Gymnasii nostri, ut examini, actui- que oratorio solemni interesse velint, ea qua par est reverentia ac huma-

nitate invitem.

¹7) Complures igitur reges in numis cornutos videre est; Armeniique ac Lydi cornibus olim ex capillitio flexis in publicum prodibant.