Aufsatz 
Praemittitur brevis exposito historica de signis Symbolicis, in usum Juvenum, qui elegantioribus literis dant operam : Part. secunda
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Ubi minime obscurum est, quas ille corporum, quas animorum appellet tmagines; nam ea, quae ad figuram corporis cognoscendam ducunt, corporum merito dicuntur, quae vero ad contemplandas animi affectiones intuentem convertunt, animorum habentur; illae rerum similitudine pictoris sculpto- risve ingenio expressa nos docent, hae quia animorum lineamenta coloresque sub penicillum non cadunt, alia nos quadam intelligibili rerum similitudine aut conjunctione in alterius rei considerationem abducunt, tanto majori vo- luptatis sensu, quanto dulcius plerumque est, animos moresque hominum, et occulta multorum consilia, quam corporum speciem contemplari.*

Tanto major vero est symbolicae similitudinis dulcedo haec, atque ex illa orta oblectatio, quanto figura magis dissimilis est et dos quae eruitur magis recondita. Sed prius cognoscamus, quot modis res aliqua ſigurate et symbolice repraesentari possit.

Figurata expressio varia est: accipiamus enim v. c. mortem, quae a pictore usitate sive proprie pingente non nisi cadavere exhibito, aut telis, vulneribusque inflictis, aut laqueis tormentisve adhibitis reprae- sentatur, hanc poëta, vel auctor symbolica utens oratione

I. ficta persona spiculum manu praeferente, aut falcigero, alatoque sene adumbrabit;

II. aliqua re simili, ut clepsydra, quae effluxit, aut cursoribus in sta- dii meta subsistentibus, aut nave in portum sese inferente, aut her- bis, frondibusque sub hiemis ortum pallescentibus exprimet, verbo, omnibus illis, quae in comparationem, tam ex rebus naturalibus, quam artefactis adduci queunt;

III. historiis, aut quae instar historiarum sunt, ut receptis ex antiqui- tate fabulis, apologis ac parabolis exponet, ut si Deum Terminum,

nec lovi quidem, ut Romani fabulantur, cedentem praefigat, unde