No⸗ is sum, qui doctos doceam; juvenibus tantum studiosis, elegan- tioribusque literis operam dantibus, imaginum figuratarum, inventionum- que fontes aperire cupio, unde pro sua quisque ingenii felicitate hauriat, atque expertus discat, inexhaustum hujus disciplinae oceanum esse.— Figuratas illas imagines dico, quod formando fingendoque tanquam cor- pus aliquod eas mens nostra figuret, absolvatque, ſingere vero, a quo ſigura dicitur, mentis potius, quam manuum opus sit. Duplex enim imaginum species est, altera corporum, altera animorum dicitur; utri- usque Plinius ¹) meminit, cum ex imaginum neglectu bonas Romae ar- tes intercidisse his verbis memorat: „»Artes desidia perdidit, et quoniam animorum imagines non sunt, »negligunt etiam corporum; aliter apud majores; in atriis hae »erant, quae spectarentur, non signa externorum artificum, nec aera, »aut marmora, expressi cera vultus singulis disponebantur arma- »riis, ut essent imagines, quae comitarentur gentilitia funera;—— »aliae foris et circa limina, domitarum gentium imagines erant, »affixis hostium spoliis, quae nec emtori reſfigere liceret, trium- „phabantque etiam dominis mutatis ipsae domus, et erat haec sti- »mulatio ingens, exprobrantibus tectis quotidie, imbellem dominum
»intrare in alienum triumphum.«
—
¹) Lib. 35. 2.


