Aufsatz 
Quaestiones Procopianae / von W. Gundlach
Entstehung
Einzelbild herunterladen

21

5. Argumentum est odium etiam ingens in Theodoram imperatricem ¹), cuius caussa videtur esse haec: Acacius Theodorae parens Prasinam secutus est, Theodora autem ad Venetos trans- iit, postquam post Acaci obitum cum matre sororibusque munus ab iis accepitTisοο- 10 68-*). In Anecdotis significatur ³) Theodoram clam favisse Prasinis, ut consilia eorum cognosceret, simulasse quoque discordiam in rebus ad fidem pertinentibus*) ut pessumdaret ad- versarios.

Caussae hae omnes possent eludi, si vera esset sententia eorum, qui Procopium historicum affirmant fuisse paganum). Sane negari non potest, exstitisse tum paganos non paucos, maxime ex parte viros, qui in scholis philosophorum eruditi, studio litterarum erant dediti, quod in Procopium cadere posset; tamen suspicio argumentum est minus sufficiens. Ex Teuffelii sen- tentia⁰) erat philosophus scepticus, qui ne de humanis quidem rebus cognitionem statuebat, re- ligionem quidem Christianam praetulit ceteris, nec tamen falsas illas habuit. Sed fatendum est. Ilum locos aut male esse interpretatum, aut suum in usum convertisse, quae a Procopio plane diverso sensu erant prolata*)*). Maximi sane videntur momenti, quae Procopius exhibet de le- gatione episcoporum Hypatii Ephesini et Demetrii Philippolitani ad Pontiſicem Romanum missa*). explodit non solum imperatoris studia theologica, qui, quae accurate definiri non possint, defi- nienda sibi sumat, sed innuit etiam, sufficiens esse scire, Deum esse bonum et omnipotentem.

¹) De Theodorae indole cf. Suidas s. v. 10 G⁴⁸ Evagrius. IV. 10. Nicephor. Callisti. XVII, 28. Cod. lib. V. tit. 4. leg. 23. 29. tit. V, leg, 7. tit. 17, leg. 1. Novell. Just. VIII, 1. cf. de imperatrice Nic. Hlier. Gundlingius(in tom. I. observationum select. in rem litt. ed. II. Hal. 1737. observ. VIII. pag. 202 254.) qui raro secutus est Anecdota, quamvis(ut pag. 254. scribit) Procopius in anecdotis multa pro- dat omni exceptione maiora.

¹) cf. Anecd. cap. XVII. pag. 100. 19. cap. X. pag. 69, 17.

³) Cap. XIII. pag. 84, 10.

*) Cap. XV. pag. 93, 14. Kannegieser. tom. III pag. 141. ad Goth. I, 25) minus recte nobis de hac re videtur disseruisse:Diese Kaiserin war geistvoll, mutig und freisinnig, mit einem Worte eine Ketzerin. Theodoram fuisse Monophysitam demonstravit Guericke hist. eccles. I. pag. 485.

³) ef. praefat. Eichel. cap. XVII. et cap. XXII.

*) pag. 64. sqd.

*¹) Quod eos, qui res invocant non animatas(Goth. IV. 3), 300 10 A†ꝓεκανεέ⁴ε captos esse affirmat, quod utitur de Graecorum religione verbis.n* 100 Gt» 0 vd ν ϑνπ⁹ EIAnrdαν,* quod Chri- stianam vocat religionem 7106εετ*μον(ef. Goth. II, 14. III, 3. de aedific. III, 6) et eos, qui eam profi- tenturer 1 ⁵αινιοιεεέαεεεον εεαιε˙⁴σεςσσααε(Pers. I. 75. Aedif. V. 7) affirmat, iure profecto suo po- tuit facere nec minus locus, quem attulit, ut probaret,dass Procop deistisch vom Christentum ge- dacht habe.(Goth. I. 3. Pers. II. 12 pag. 208.)InGοε 6 100 9800 αες˙ν nobis indicium est. Proco- pium fuisse laicum, neque premendum esse censemus vocabulum αας, duum exspectavissesUt08.

³) Ex Aristotele mutuatus est, quae de rebus philosophicis in medium profert(cuius, ut Kannegieser pag. 29 vidit, libro VIII mentionem injecit): non raro sententias etiam, quas profert de rebus ad religio- nem spectantibus, ex philosophorum libris irrepsisse apparet, et historicus quoque ad similitudinem histo- riorum, quos imitatus est, quam maxime accessit.

²) Edit. Dindorf. tom. II. pag. 17, 20.