18
3. Obtruncatio Amantii, cuius Anecdota Justinianum auctorem perhibent, tribuitur ab omnibus historicis Justino*). Caussam necis ex Anecdotis possumus repetere, crimini enim ei datum esse tradunt, quod vocem petulantius in Joannem iactaverit urbis antistitem ²). Idem tradit Iornandes*), populo acclamante eum securi esse percussum, quod Eutychianus fuerit et persecutionem novissimam in verae fidei confessores commoverit.
4. Difficilius conciliari possunt rumores de Vitaliani caede divulgati, facta autem videtur hoc modo*): Vitalianum in Thracia degentem principem vocavit Constantinopolin Justinus ut desi- gnaret eum unum ex ducum numero, qui Praesentes vocantur, ibique cum Rustico consul re- nuntiatus est. Quantus fuerit in eum populi amor, acclamationes docent ⁵): Vitaliani patricii multi sint anni et orthodoxi. Fieri potuit, quod Anecdota narrant⁰), ut etiamtum in consuetudinem Justiniani ille se daret. Mox vero complures proceres et praefectos ad se perduxit, ut Ju- stinus imperio privaretur?*). Nonnulli, qui ei irascebantur ob multorum caedem ab eo factam. duum contra Anastasium seditionem movisset, dolo eius quidem exceperunt consilia(„dolo cuesus est“), mox vero exortus est tumultus factionis, quae cum imperatore consensit, in eum. Imperator non impedivit, quae speravit sibi profutura talique modo factum est imperatore haud inscio et Justiniano comprobante id, quod Victor Tunnunensis tradit J. I.;„intra palalium loco, quem Delphicum dicunt, Justiniani patricii faclione inlerfectus esl.“ Justinianus autems) in locum cius est suffectus Grοσσνσνιενς τον στοασεεινμααο(magister militum). Zonaras pergit: Justiniano post Vitaliani caedem(527) rerum militarium administratio incumbebat. Cum autem principes imperatorem aliquando orarent, ut illum collegam adscisceret. purpura prehensa: vobis, inquit. optandum est, ne iunior aliquis hanc induat. Ac tum quidem preces eorum sic elusit. IIli vero parvo tempore interjecto, nobilissimi titulum Justiniano decreverunt et ab Imperatore impetrarunt. ut id decretum suis litteris comprobaret. Mox etiam post Justini obitum ille imperator renun- tiatus est.
*) Sic tradunt illius temporis historici unanimi consensu: Marcellinus comes in Chron. XIII p. 224. 254— 266 ed. Bonn. qui dicit, Andream cubicularium eodem modo esse decapitatum; Tornandes de regn. successione cap. 48, qui addit: Michaelem et Artaburum et Perdiccam eadem de caussa in exsilium esse missos, et Theocritum, quem Amantius ad regnandum clam praeparaverat, saxis contisque caesum, salsum in gur- gitem esse iactatum. cf. Georgium Cedrenum tom. I. p. 636— 642 ed. Bonn. et Evagrium(IV, 2), Malalam Chron. XVII. p. II. p. 130— 146 ed. Oxon.
²) cf. cap. VI. Anecd. pag. 46. 14.
³) Loco supra laudato.
*) cf. Evagr. IV. 3. Zonaras XIV, 5.— Theophanes in chron.— Victor Tunn. in thesaur. tempor. Scaligeri II.
pag. 7. cf. Alemann. adnott. ed. Dindorf. pag. 371.— Fusius de hoc viro disserit Gibbon, qui dicit(notes
II pag. 15):„His power, character et intentions are perfectly explained by the count de Buat(tom. IX.
p. 54— 81.). He was great-grandson of Aspar, hereditary prince in the lesser Seythia, and count of the
Gothic foederati of Thrace.“
cf. Alemann. pag. 371. Ab Epiphanio Tyrio servatae sunt illae acclamationes.
cf. Anecd. cap. VI. pag. 46. 17.
Evagr. IV. 3.
*) cf. Procop. de bello Pers. lib. I. pag. 59, 10.
—
— ½‿


