Aufsatz 
Quo nexu inter se cohaereant quatuor orationes Ciceronis in Catilinam habitae / Geyer
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11 bonorum restitisse, ait pertimescendos, idque-hoc magis, quod quid cogitent, scire consulem sentiant, neque tamen permoveantur.

Illorum igitur, qui aperte arma contra patriam ferant, sex genera exponit, primum eorum, qui in magno aere alieno, majores etiam possessiones habeant, a quibus separari non possint, qui specie quidem sint honestissima., sed voluntate et ratione pessima ducti a possessionibus divelli nolint; sed hos minime pertimescendos esse demonstrat, quod aut deduci de sententia qucant, aut votis impiis contra rem- publicam factis sint contenti; alterum genus eorum, qui in aere alieno dominationem exspectent, quum se consules aut dictatores aut etiam reges sperent futuros; sed hos quoque propter ipsius industriam, magnam bonorum civium concordiam atque multitudinem copiasque militum, praesentesque deos contemnendos esse ostendit; tertium ex coloniis militaribus aetate quidem affectum, sed tamen exercitatione robustum, qui gloriantes bonis subito acceptis, tanquam divites aedificando dele- ctandoque familiis magnis, conviviis sumptuosis ac splendidis in tantum aes alienum inciderint, ut Sullac dominationem desiderent, cogitentque proscriptiones et dictaturas.

Quartum anquirendae pecuniae causa inquietum, varium, turbulentum vetere aere alieno premi, ut emergere nequeant, malos debitores, quorum ruinam ne vicini quidem, nedum civitas sensuri sint. Quintum parricidarum, sicariorum, facinorosorum omnium divelli a Catilina non posse, proinde cum eo pereant. Sextum denique nitidos, imberbes aut bene barbatos, omnes aleatôres, adulteros, impuros impudicosque pueros, hos interfectum iri pruinis ac nivibus Apennini.

IIae igitur sunt copiae Catilinae minime pertimescendae; si contra hos naufragos florem totius Italiae ac robur eduxeritis, ait; si ipsas causas, quae inter se confligunt, contenderitis, facili negotio superari tot et tanta vitia praeclarissimis virtutibus nemo non intelliget.

TPum iterum monet qui in urbe remanserunt, ut aut exeant aut quiescant; quicunque in urbe se commoveret, sensurum eum affirmat, esse consules vigilantes, egregios magistratus, fortem senatum, arma, carcerem; bonos denique cives appellat polliceturque, bellum intestinum confici suis, ducis togati et imperatoris, consiliis, ut ne quis bonus interiret, paucorumque poena omnes salvi esse possent. Idque sic factum iri, deos immortales significasse ominibus ac prodigiis multis, hortaturque postremum cives, ut hos precentur, venerentur, implorent.

Ilis expositis totam orationem divisam esse in quatuor partes videmus; in prima populo romano gratulatur nocturnam excursionem Catilinae, qui jam non sit pertimescendus, cap. I.§. 1 2; in secunda defendit se a crimine aut lenitatis aut,