2 11—
beat oportet. Langen, Philol. XXXVII, 413 cum censet ex codicibus solum Monasteriensem, cuius scripturae discrepantiam primus exscripsit, veram servasse lectionem quae sit loquentes, errare videtur. Nam adiectivum dloquens omnium codicum auctoritate duobus deterioribus exceptis nititur atque eodem sensu quo nostro loco positum est in conformationis quae dicitur defi-— nitione IV, 53, 66(207, 7): Conformatio est, cum aliqua, quae non adest, persona confingitur, quasi adsit, ait cum res muta dat informis fit æloquens e. q. s. Nec Langenio concesserim de— lenda esse verba: si qui sibi omnes res— ponere antée oculos possit, ut haec verba sola ser-— ventur: sed inventio similium facilis erit, non enim res tota totae rei e. q. s. Poterat sane ac-— curatius rem exponere Cornificius; at difficultates tolli videntur, si verbum omnis, in quo Lan- genianae disputationis tamquam cardinem video, eo sensu praditum esse statuimus, quem nostra lingua verbo«allerleiy exprimere solemus. Cornificius nihil aliud dicere vult nisi ma-— ximam unicuique ex diversissimis rebus eligendi potestatem in similitudinibus fingendis esse concessam.
IV, 50, 63(201, 13). In notationis exemplo ostentator pecuniae his describitur verbis: isteé, iudices, qui se dici divitem putat esse præclarum, primum nune videte, quo vultu nos intuea— tur: nonne vobis videtur dicere: darem, si mihi molesti non essctis? Nihil sane refert, quo vultu ostentator pecuniae oratorem, a quo certis ipse describitur signis, cui iam notus esse debet, sed quo vultu iudices intucatur. Nec pronomen primae personae nos ferri potest, cum secunda- persona et antecedat et subsequatur. Quare nos pronomen iam archetybi mendum esse et vos corrigendum existimo, ut legamus: ste, iudices, qui se dici divitem puatat esse præclarum, primum nunc videte, quo vultu vos intueatur: nonne vobis e. q. s.
baulo infra IV, 51, 64(203, 14) in eodem notationis pulcherrimo exemplo haec legun- tur verba: hospites........ in deversorium derisi conferunt sese. vident hominem postero die: narrant, erpostulant, aceusant e. q. s. In x p?, Lamb. inest postero die, quod editores in textum receperunt; p' prabet posteridie, h postridie. Rectam lectionem servavit antiquissi- mus liber h p„ostricdlie, quod verbum iam in p corruptum est in posteridie, tum magis magisque a librariis in scribendo deformatum est, ita ut x p' postero die, reliqui codices postera die præbeant.
IV, 54, 67(208, 20): per consequentiam significatio est, cum res, quae sequuntur aliquam rem, dicuntur, er quibus ktota res relinquitur in suspitione, ut si salsamentarii filio dicas: quiesce tu, cuius pater eubitis emungi solebat. Kayser lectionem codicum e paπ. k secutus in utraque edi- tione præœbet cubitis emungi, Klotz cubito se emungere. Infinitivus activi recte a Klotzio restitutus est ex h, in quo inest cubiti se mugire. Miror eum contra optimos codices numerum singularem cubito retinuisse. Scribendum est:......... cuius pater cubitis emungere solebat.
Præscripti huic commentationi limites me compulerunt, ut intra quarti libri fines ope- ram meam continerem. Quare quos ex prioribus tribus Cornificii libris sanasse me arbitror lo- cos, si satis otii munus scholasticum concesserit, publicis philologorum commentariis divulgan-— dos tradam.
——


