Aufsatz 
De anacoluthorum usu in scriptis graecorum / von Conrector Ebhardt
Entstehung
Einzelbild herunterladen

De

anacoluthorum usu in scriptis Graecorum.

od cujusvis linguae scriptoribus haud raro fieri videmus, ut a severiore dicendi norma recedant atque grammaticam constructionis subtilitatem relinquant, id nullis saepius accidisse con- stat quam Graecis. Multae enim in eorum scriptis inveniuntur structurae inchoatae et imper- fectae, multa enuntiata ad sensum magis quam ad verbum composita, multae in verbis jungendis admissae licentiae, quas alibi tanta audacia usurpatas frustra quaesiveris. Si tamen scriptoris laus in eo est, ut apte et perspicue dicat, non.ut semper oratione omnibus numeris perfecta et absoluta utatur: hae anacoluthiae, quae vocantur, nisi modum excedunt, in vitiis poni non possunt, praesertim quum non merae negligentiae originem debeant, sed partim ab ipsius linguae natura, partim ab argumento, quod tractatur, profectae sint. Nam praeterquam quod apud prioris aetatis scriptores, quum lingua minus exculta fuit, inveniuntur, imprimis eorum propriae sunt, qui aut ad quotidiani sermonis similitudinem magis accedunt, aut qui propter argumenti difficultatem rem magis quam verba spectare coguntur.

Sed ut facile causae cognosci possunt, ex quibus anacolutha profluxerunt, ita difficile est, ea ad certam quandam rationem revocare atque in genera et partes describere. Tanta est enim harum constructionum multitudo, ut, qui de iis disserere statuerit, vix minimam partem complecti possit, eoque accedit, quod multi loci ita comparati sunt, ut summa dubitatio oriatur, cuinam generi recte adnumerentur. Nihilominus non defuerunt, qui hoc argumentum vel singularibus libellis, vel ubi occasio ferret, tractaverint, nec res certe indigna est, quae ac- curatius consideretur. Quamobrem quum in hoc studio versarer, ab hoc praefandi munere non alienum putavi, ea, quae collegeram, proferre. Qua in re hoc mihi praemonere liceat, me nihil aliud egisse, nisi ut praecipua tantum afferrem et universam rei imaginem adumbrarem, imprimis eorum scriptorum ratione habita, qui discipulis in scholis legendi proponuntur.

1