Aufsatz 
Quaestiones Propertianae / Guil. Fuerstenavii
Entstehung
Einzelbild herunterladen

20

libri primi carmine poëta Pontico auguratur, fore ut relictis carminibus gravioris argu- menti molles versus componat, sic in libri secundi carmine Lynceo dissuadet carmina epica eumque adhortatur ad elegos canendos(vid. I, 7, 19. et I, 9, 9. coll. II, 34, 28. sqq. et 41. sdg.), Quum poëta carmen 34. libri secundi scriberet, id evenerat, quod praesagiente animo carmine 7. libri primi metuit. Hertzhergius maxime propter diversum syllabarum numerum negat, sub Lyncei nomine Ponticum latere; sed si duos illos locos, quibus Lyn- cei nomen legitur(v. 9. et 25.) spectes, invenies, in utroque versu pro eo Pontici nomen suhstitui posse; id quod caput est, ut jam supra monui, illius de nominibus fictis legis.

El. I, 16, 13. 45 Nec possum infamis dominae defendere noctes, Nobilis obscenis tradita carminibus. Nec tamen illa suae revocatur parcere famae, Turpior et saecli vivere luxuria. Has inter gravibus cogor deflere querelis, Supplicis a longis tristior excubiis.

In hac loci scriptura omnes codices consentiunt. Alium interpretem Lachman- num id offendit, quod pronomen has non habeat quo referatur, cum verba noctes v. 9. vel rixis v. 5. remotiora sint; propterea vv. II. et 12. pro panno assuto ab ho- mine balbutiente habuit; alium Hertzbergium id offendit, quod v. deflere sine accusativo positum sit, qui propterea suspicatur, poëtam scripsisse: Has mihi ter gra- vibus; utrique difficultati mederi studuit G. Hermannus, qui conjecit: Has lites gra- vihus. Et ipse censeo, neutrum ferri posse, neque quod deflendi verbum absolute positum sit, neque quod pronomen has cum Hertzbergio ad verbum tam remotum referatur. Nam loci quem Lachmannus ex Manilio affert(IV, 747.):

Et minui deflevit onus dorsumque levari alia est condicio, cum ibi infinitivus pro objecto quod dicunt grammatici habendus sit. Accedit, quod non facile intelligi potest, qui factum sit, ut distichon sextum hujus car- minis ab interpolatore insereretur, neque Hertzbergii divinatio ad sensum satis apta vide- tur. Assentirer igitur Hermanno, nisi id ejus conjecturae obstare videretur, quod verbum rixae remotius est, quam quod per pronomen has repeti possit; exspeciares Potius illas lites. Equidem non dubito, quin poëta scripserit: Hanc semper gravibus cogor deflere querelis, Supplicis a longis tristior excubiis, ita ut pronomen ad dominam januae referendum sit. 8

EI. II, 14, 29. Nunc ad te, mea lux, veniat meg litore navis Servata; an medliis sidat onusta vadis?