Aufsatz 
Historia Gymnasii Weilburgensis ab Ioanne Nicolao Schlossero et Ioanne Friderico Cramero : ejusdem scholae quondam rectoribus, conscripta / edidit Frider. Traug. Friedemann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

112

Hiec vero, tametsi capituli Decanus, misere tamen habitus sua sanctae MHar- garethae Vicaria vitam toleravit suam*). In moderanda vero schola, in qua suam trivit et consumsit aetatem, maxime Domini HExMrcr usus est consiliis.

A facta vero reformatione publicae hie sistitur luci ea scholae Weil- burgensis historia, quam dignissimus ejusdem olim rector, Vir plurimum reverendus, Tohannes Micolaus Sehlosserus, historiae Gymnasiorum schola- rumque celebriorum Godofreddi Ludoviei(Lips. 1714. P. IV. p. 58 sqq.) inseruit. Quae quum in paucissimorum sit manibus, non dubitatum est, eam totam absque ulla plagii suspicione exscribere, interpolatis tamen, quae subinde quaerenti occurrerunt supplementis, quae discriminis causa inclusa sunt his uncis[J.

4

I. N. scHrossrnt NARRATIO.

Cam anno w, llesimo quingeutesimo vigesio quinto Erhardus Sehne- pſtusfidelis parastata Lutheri, et ab ipso huc commendatus, et cujus in comitiis Augustanis anno muillesimo quingentesimo trigesimo tantum non po- tissimae inter Theologos partes fuerunt,(utpote de quo judiciosissimus Iiero- nymus Baumgartnerus ad Lazarum Spenglerum, Noribergensem, scribit: Der einig Schnepf hat noch einen Schnabel, Christlich und beständig zu singen etc.) a Pontiſicio fermento, Deo dante, Weilburgensem comitatum repurgasset primus reformator, misera erat scholae Weilburgensis facies»sub porcis Trevirensibus,« uti idem Schnepfius, in epistola ad Henrieum Ra- manum**), concionatorem aulicum Comitis Purzryr, Nassoici, capitulares Weilburgenses et vicinos monachos coenobii Pfanstielensis, qui ad Trevi- rensem dioecesin pertinchant, nominat. Nam Joannes Orthius, Herhornen- sis, non nisi Privatim per sedecim annos juventutem Weilburgensem docuit.

) V. Eiehbof I. I. p. 18 sqq.(Fr.) 1 8 ) Cf. Eichkoff. I. 1. p. 23 sqq. Nimirum haec et alia tum solebant seribi, quum summa par- tium contentio arderet, necdum hujus nostrae actatis humanitate mitigati essent animi et ad eam, quae maxime decet Christianos, lenitatem compositi.(Fr.)