Aufsatz 
Historia Gymnasii Weilburgensis ab Ioanne Nicolao Schlossero et Ioanne Friderico Cramero : ejusdem scholae quondam rectoribus, conscripta / edidit Frider. Traug. Friedemann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

CRANIERI PREFATIO. eneiſt inwd

Quemadmodum, crassissima longe lateque grassante barharie, eredibile est, Weilburgum paribus obductum fuisse tenebris Cimmeriis: ita e contrario renitescente litterarum studio non prorsus alienum a Musis mansisse videtur. Neque enim adeo est aut saltuum densitate, aut altitudine montium involu- tum, ut luculentissimi illi, qui totam, quanta est, Germaniam Collustrave- runt, doctrinae radii omni vi sua eo non potuerint penetrare. Quae res quidem ut est omnino vero simillima, ita nec indubio destituitur argumento, quod ut ex obscuro in lucem proferatur, non indignum videbitur. Fuisse autem jam ante sacra! repurgata sub' Papatu scholam latinam, fidem facit Daniel Greserus, primum Canonicus capituli Weilburgensis, deinde Vi- carius ad aram visitationis Mariae, tum Sacerdos et Curatus parochiae Edels. bergensis, postea opera Erharde Sehnepfi) e Pontificiorum castris ad castra Lutheranorum perductus pastor Gisae, tandem Superintendens Dres- dae**). Seripsit ille vitam suam libello quodam*) ad integranda reforma- tionis acta perutili, in quo memorat, se Weilburgi natum, puerum frequen- tasse scholam ibidem, doetumque esse Grammatieam Alexandri de Villa Dei. Confirmant etiam documenta quaedam archivalia, eaque satis authen- tica, floruisse paullo ante institutam reformationem hie seholam latinam. Non parvus supplieum libellorum numerus in nostro reconditus asservatur grammatophylacio, a a ludi moderatore quodam Jounne Orthio, Herbornensi, exhibitorum, qui inter reliqquas lectiones suas etiam latinae linguae meminit.

*) De Sehnepſio v. Eiehhoff. hist. reform. p. 17, 27. sqd.(Fr.) 1.1 s 4

*) Vitam Greseri copiosius scripsit C. D. Togel, V. Cl., in Archiv d. Nass. Kirch.- u. auke

Gesch.(Hadam. 1813) Vol. I. p. 223 sqq.(E **) Historie und Beschreibung seines Lebens. Dresd. 1337.(Er)

2*