— 1—
que, quippe in praesentia pronos, et futurorum non curiosos, ad summa scelera propulit. Atque, quo certius cereas flecti in utramque partem men- tes alliciant, veluti Voluptas Herculi juveni in bivio versanti, et utram vitae
degendae viam eligat*) dubitanti, pro labore pollicentur jucunditates, pro-
tristi obsequio dulce imperium, pro paupertate et continentia opes et honores, denique pro pudore licentiam, pro honestate et prudentia dexteritatem quan- dam et vafritiam substituunt, pessimarum artium matrem. Ita mutatis fere ipsis rerum nominibus fieri non postest, quin omnia misccantur et pervertan- tur. Nam semel avocatis puerorum animis a liberali litterarum studio in lucri quaestusque aucupium, nihil non ad sordidam mercedis spem referre inei- piunt et simul ab ipsa virtute honestissimaque rerum externarum despicientia abhorrere**). Qui vero his avaritiae sordibus inquinati sunt, nec doctrinae
verae dedere sese possunt, quae plurimum abesse debet a malo lucri odore,
nec in rebus publicis gerendis recte versari, in quibus laboris et molesti- arum devorandum est plurimum, non solum inſimis, sed, ut nune sunt tem- pora, etiam summo in loco positis. Quotiescunque enim in pejus ruebant mores temporum, adolescentium studia ab ingenuis artibus et humanitate et sapientia ad tenuem vitae usum ipsumque paene victum quaerendum depressa sunt. Cujus rei permulti scriptores sunt testes. Ex Graccis est afferendus Aristophanes, qui in Nubibus veterem disciplinam ipsorum parentum mol- litie depravatam ostendit, in Pluto reliquae vitae turpitudines, in Equitibus aliisque fabulis rerum publicarum administrandarum perversitatem perstrin- git, inprimisque zν fu³εεον*σ*ν) ita depingit, ut pleraque ad nostrae actatis turbas aptissime conveniant. Testes sunt etiam Plato aliique, quos recen- sere longum est et ab hoc loco alienum. Ex Romanis autem praeteriri non
1
——ÿ—;—˖--------:·—
*) Conf. Cic. de oflic. I, 52 ct quae attuli in orationibus patrio sermone habitis(deutsche Schulreden) et a. 1329 Giessae editis pag. 295.
**)»Nihil enim est tam angusti animi tamque parvi, quam amare divitias; nihil honestius magnificentiusque, quam pecuniam contemnere, si non habeas, si habeas, ad beneficentiam Uberalitatemque conferre.- Cic. de offio. I, 20.
**) Pinait hunc etiam Apelles. Conf. Stuttg. Kunstblatt a. 1820. Nr. XI. p. 43.


